Letter #4833
Ioannes DANTISCUS to Ermland (Warmia) ChapterHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-11-30
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Venerabilibus Dominis praelatis, canonicis et capitulo ecclesiae nostrae Varmiensis, fratribus sincere nobis dilectis
Ioannes Dei gratia episcopus Varmiensis
Venerabiles Domini, fratres sincere dilecti.
Gratum nobis est, quod Fraternitates Vestrae benevolentem nostram admonitionem ex non vana, sed bene considerata circumspectione profectam non reiecerint, in eo quod communiter cum nobis, tum etiam Fraternitatibus Vestris, non usui et commodo solum (ut mortalium res varios habent eventus), verum et necessarium, et ob id utrisque nobis expetendum existimavimus.
Qua in re Fraternitates Vestras valetudinis nostrae, quae ex levi quadam tentatione commotiunculis subinde nondum desiit feriri, rationem habere boni consulimus, habitudinemque hanc affectam, quocumque in illam modo inciderimus, vel in eam effascinati sumus, Deo acceptam habemus et gratias agimus. Ille enim, cum vult, fortia infirmat et imbecilla corroborat. Ceterum tempori, quo ad nos Fraternitates Vestrae allegare suos destinarunt, non adversamur, sic fore Deum nobis propitium sperantes, quod nos per suam misericordiam usque eo sustinebit.
Qui Fraternitates Vestras diutissime incolumes conservet.
Ex arce nostra Heylsberg, ultima Novembris MDXLI.