Letter #4845
Ioannes DANTISCUS to Ermland (Warmia) ChapterGraudenz (Grudziądz), 1543-10-02
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
GStA PK, HBA, C 1a, K. 497, p. 2unnumbered
Venerabilibus Dominis Praelatis Canonicis et Capitulo ecclesiae nostrae Varmiensis, fratribus sincere nobis dilectis
GStA PK, HBA, C 1a, K. 497, p. 1unnumbered
Ioannes Dei gratia episcopus Varmiensis
Venerabiles Domini, fratres sincere dilecti.
Non est incompertum, ut existimamus, Fraternitatibus Vestris nepotem nostrum dominum Gasparum Hannow, qui modo in Urbe agit, certum ius in ecclesia nostra Varmiensi habere ad primum canonicatum vacantem. Proinde a Fraternitatibus Vestris oramus et postulamus, ut eidem Fraternitatum Vestrarum suffragiis ad hoc nostrum, quod praesentibus damus, accedentibus realem canonicatus et praebendae apud ecclesiam nostram post mortem venerabilis olim domini doctoris Ioannis Benedicti possessionem dare atque admittere velint, rem aequitati et mutuae inter nos benevolentiae respondentem facturae.
Quae bene feliciterque valeant.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ ex comitiis Graudentinis, II Octobris MDXLIII.