GStA PK, XX. HA Hist. StA Königsberg, HBA, C 1, No. 705, f. 2r
De rebus novis sic habeat inter ⌊caesaream maiestatem⌋ et ⌊regem Galliarum⌋ firmam hactenus esse concordiam, quamdiu induciae X annorum confectae in ⌊Aquis Mortuis⌋ durabunt, quas rex Galliarum pollicitus est se integerrima fide servaturum. In ⌊Anglia⌋ res publicae sunt satis pacatae. ⌊Rex⌋ tamen non cessat saevire in suos. Coniecit hisce diebus in carceres fratrem ducis de Nortfort et praesidentem Caleti, ac dominum ⌊Crumwelt⌋ supremum suum consiliarium et maxime apud regem auctoritatis, cuius bonis fisco regio adiudicatis. ⌊Rex⌋ statuit illum ignis supplicio afficere, quia accusatus sit Lutheranismi, huiusmodi tyrannidem cotidie in suos exercet et verendum est, ne longe ms. longa(!)
⌈longelonge ms. longa(!)
⌉ peiora brevi committat. In ⌊Hagenoa⌋ habentur quaedam comitia, quibus interest ⌊rex Romanorum⌋ et ceteri catholici principes. Lutherani vero eo nondum venerunt, nonnulli tamen miserunt suos oratores, sed nondum quicquam conclusum est, quamvis mensem iam totum ibi absumpserint, quicquid successerit significabo.
Magnificus dominus ⌊Cornelius Scepperus⌋ iam pridem missus est a sacratissima ⌊caesarea maiestate⌋ in ⌊Hungariam⌋ ad serenissimum dominum ⌊regem Ioannem⌋, brevi autem reducem speramus.
⌊Princeps Orangiae⌋, filius quondam ⌊comitiis de Nassau⌋ contraxit matrimonium cum ⌊filia⌋ ⌊ducis Lotharingiae⌋, quod Deus utrique bene vertat.
Reverendissimae Domine, occlusis iam litteris, supervenit nuntius ex ⌊Anglia⌋, die Sabbati proxime praeterita latam esse sententiam in publico parlamento repudii inter Annam ducem Clivensem et ipsum ⌊regem Angliae⌋. Causa repudii praetexitur, quod rex fidem prius dederit sorori ducis de Suffort eamque ideo esse suam legitimam coniugem, praefatam vero minime.