» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #4903

Johan WEZE to Ioannes DANTISCUS
Bruges, 1540-07-12


Manuscript sources:
1excerpt in Latin, 16th-century, GStA PK, XX. HA Hist. StA Königsberg, HBA, C 1, No. 705 (enclosure)
2excerpt in German, translation from Latin, 16th-century, GStA PK, XX. HA Hist. StA Königsberg, Ostpr. Fol., 14 320, f. 41r

Prints:
1HARTMANN 1525-1550 No. 705, p. 378 (German register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

De rebus novis sic habeat inter caesaream maiestatem et regem Galliarum firmam hactenus esse concordiam, quamdiu induciae X annorum confectae in Aquis Mortuis durabunt, quas rex Galliarum pollicitus est se integerrima fide servaturum. In Anglia res publicae sunt satis pacatae. Rex tamen non cessat saevire in suos. Coniecit hisce diebus in carceres fratrem ducis de Nortfort et praesidentem Caleti, ac dominum Crumwelt supremum suum consiliarium et maxime apud regem auctoritatis, cuius bonis fisco regio adiudicatis. Rex statuit illum ignis supplicio afficere, quia accusatus sit Lutheranismi, huiusmodi tyrannidem cotidie in suos exercet et verendum est, ne longe peiora brevi committat. In Hagenoa habentur quaedam comitia, quibus interest rex Romanorum et ceteri catholici principes. Lutherani vero eo nondum venerunt, nonnulli tamen miserunt suos oratores, sed nondum quicquam conclusum est, quamvis mensem iam totum ibi absumpserint, quicquid successerit significabo.

Magnificus dominus Cornelius Scepperus iam pridem missus est a sacratissima caesarea maiestate in Hungariam ad serenissimum dominum regem Ioannem, brevi autem reducem speramus.

Princeps Orangiae, filius quondam comitiis de Nassau contraxit matrimonium cum filia ducis Lotharingiae, quod Deus utrique bene vertat.

Reverendissimae Domine, occlusis iam litteris, supervenit nuntius ex Anglia, die Sabbati proxime praeterita latam esse sententiam in publico parlamento repudii inter Annam ducem Clivensem et ipsum regem Angliae. Causa repudii praetexitur, quod rex fidem prius dederit sorori ducis de Suffort eamque ideo esse suam legitimam coniugem, praefatam vero minime.