Post debitam observantiae et reverentiae exhibitionem.
Reverendissime in Christo Pater ac Domine, domine colendissime.
Comperimus ex litteris magnifici domini ⌊Georgii a Baysen⌋ palatini Marienburgensis etc. nonnullos ex iis hominibus, qui ⌊ecclesiae⌋ incolumitatem ac felicitatem, qua nunc fruitur, invident eamque exstinctam cupiunt esse, qui apud
serenissimam
⌊maiestatem regiam⌋ subditos nostros in Stravenhofen, Thavenhofen et Klauckendorf contumaciae reos agere cupiant, quod in delectu armorum, qui nuper habitus est, potius in ⌊Tolkemyt⌋, quam in Aldenmarckt lustrari voluerint ob idque secundum tenorem regii edicti bona illorum sibiipsis impetrare ac veros et legitimos dominos exturbare.
Qua in re, cum ⌊ecclessiae⌋ Reverendissimae Paternitatis Vestrae quies, regalium et privilegiorum auctoritas periclitetur idque non sine consilio Reverendissimae Paternitatis Vestrae factum sit, Reverendissimam Paternitatem Vestram rogamus, ut ecclesiae suae praesto esse dignetur ac per hunc nuntium, quem nostris impensis ⌊Cracoviam⌋ mittimus, aut reverendissimo ⌊episcopo Plocensi⌋, aut
serenissimae
⌊maiestati regiae⌋ hanc hominum insolentiam indicare, quo ecclesiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae res in tuto collocetur. Vicissim qua in re Reverendissimam Paternitatem Vestram gratam facere poterimus, id animo alacri promptoque exsequemur.
Cui sanitatem et felicitatem precamur a Domino.