Letter #4944
Ermland (Warmia) Chapter to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1545-09-20
received Wormditt (Orneta), 1545-09-22 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino nostro colendissimo
Post debitam observantiae et reverentiae exhibitionem.
Reverendissime in Christo Pater ac Domine, domine colendissime.
Comperimus ex litteris magnifici domini Georgii a Baysen palatini Marienburgensis etc. nonnullos ex iis hominibus, qui ecclesiae incolumitatem ac felicitatem, qua nunc fruitur, invident eamque exstinctam cupiunt esse, qui apud s(erenissimam) or s(acram)⌈s(erenissimam)s(erenissimam) or s(acram)⌉ maiestatem regiam subditos nostros in Strave(n)hofen, Thave(n)hofen et Klauckendorf contumaciae reos agere cupiant, quod in delectu armorum, qui nuper habitus est, potius in Tolkemyt, quam in Aldenmarckt lustrari voluerint ob idque secundum tenorem regii edicti bona illorum sibiipsis impetrare ac veros et legitimos dominos exturbare.
Qua in re, cum ecclessiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae quies, regalium et privilegiorum auctoritas periclitetur idque non sine consilio Reverendissimae Paternitatis Vestrae factum sit, Reverendissimam Paternitatem Vestram rogamus, ut ecclesiae suae praesto esse dignetur ac per hunc nuntium, quem nostris impensis Cracoviam mittimus, aut reverendissimo episcopo Plocensi, aut s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉ maiestati regiae hanc hominum insolentiam indicare, quo ecclesiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae res in tuto collocetur. Vicissim qua in re Reverendissimam Paternitatem Vestram gratam facere poterimus, id animo alacri promptoque exsequemur.
Cui sanitatem et felicitatem precamur a Domino.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ in Frauenburk, 20 Septembris anno 1545.
Eiusdem Reverendissimae Paternitati Vestrae obsequentissimi praelati et canonici, capitulum Warmiense