Quod
Reverendae Dominationi Vestrae episcopatus Culmensis obtigit, est mihi gratissimum, gratulorque eidem Reverendae Dominationi Vestrae vere et ex animo, optans, ut meliorem et pinguiorem assequatur. Sed dicet fortassis: gratularis et pro alio intercessisti. Verum est, intercessi, rogatu illustrissimi domini ⌊ducis Prussiae⌋ et aliorum amicorum, non ita tamen, ut
Reverendae Dominationi Vestrae officerem. Intercessit et reverendissimus dominus ⌊episcopus Cracoviensis⌋ et magnificus dominus ⌊palatinus Cracoviensi⌋s. Cum tamen principes nostri
Reverendae Dominationi Vestrae illum obtulerunt, tam mihi hoc fuit gratissimum, quam si uni ex meis nepotibus episcopatus ille daretur, nedum ex servitoribus. Meruit enim Dominatio Vestra Reverenda etiam maiora et honoratiora. Quemadmodum autem cum praedecessore Reverendae Dominationis Vestrae amicissime vixi et rebus illius favi, ita cum Reverenda Dominatione Vestra libentissime agam, modo intelligam, id
Reverendae Dominationi Vestrae gratum fore.
Nova nulla habemus, sed ea ex hoc ⌊imperiali conventu⌋ a Reverenda Dominatione Vestra exspectamus. Dominus Deus immittat suum spiritum in corda principum Christianorum et sui amoris in eis ignem accendat, quo in unitate fidei id decernant et statuant, quod sit in gloriam Christi et tranquillitatem publicam.
Rogo Reverendam Dominationem Vestram, ut per idoneam occasionem me sacratissimae ⌊caesareae maiestati⌋ commendet et in gratiam insinuet, cupio enim illius maiestatem sic clementem ac propitium habere dominum, ut habui divum ⌊Maximilianum⌋, item et reverendissimo domino ⌊cardinali magno cancellario⌋, qui est
Reverendae
D(ominationi) or D(ominationis)⌈D(ominationi)D(ominationi) or D(ominationis)⌉
Vestrae amicissimus, commendavit enim nuper ex animo et sincere per litteras ⌊regibus nostris⌋
Reverendam Dominationem Vestram. Quam opto felicissime valere, cui me ex corde commendo.