Letter #501
Krzysztof SZYDŁOWIECKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-06-03
received Augsburg, [1530]-06-28 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo domino Ioanni Dantisco, designato episcopo Culmensi, et apud sacram et catholicam caesaream maiestatem oratori regio, amico carissimo
Reverende Domine, amice carissime.
Quod Reverendae Dominationi Vestrae episcopatus Culmensis obtigit, est mihi gratissimum, gratulorque eidem Reverendae Dominationi Vestrae vere et ex animo, optans, ut meliorem et pinguiorem assequatur. Sed dicet fortassis: gratularis et pro alio intercessisti. Verum est, intercessi, rogatu illustrissimi domini ducis Prussiae et aliorum amicorum, non ita tamen, ut Reverendae Dominationi Vestrae officerem. Intercessit et reverendissimus dominus episcopus Cracoviensis et magnificus dominus palatinus Cracoviensis. Cum tamen principes nostri Reverendae Dominationi Vestrae illum obtulerunt, tam mihi hoc fuit gratissimum, quam si uni ex meis nepotibus episcopatus ille daretur, nedum ex servitoribus. Meruit enim Dominatio Vestra Reverenda etiam maiora et honoratiora. Quemadmodum autem cum praedecessore Reverendae Dominationis Vestrae amicissime vixi et rebus illius favi, ita cum Reverenda Dominatione Vestra libentissime agam, modo intelligam, id Reverendae Dominationi Vestrae gratum fore.
Nova nulla habemus, sed ea ex hoc imperiali conventu a Reverenda Dominatione Vestra exspectamus. Dominus Deus immittat suum spiritum in corda principum Christianorum et sui amoris in eis ignem accendat, quo in unitate fidei id decernant et statuant, quod sit in gloriam Christi et tranquillitatem publicam.
Rogo Reverendam Dominationem Vestram, ut per idoneam occasionem me sacratissimae caesareae maiestati commendet et in gratiam insinuet, cupio enim illius maiestatem sic clementem ac propitium habere dominum, ut habui divum Maximilianum, item et reverendissimo domino cardinali magno cancellario, qui est Reverendae Dominationi Vestrae amicissimus, commendavit enim nuper ex animo et sincere per litteras regibus nostris Reverendam Dominationem Vestram. Quam opto felicissime valere, cui me ex corde commendo.
Datum Cracoviae, die tertia mensis Iunii anno Domini millesimo quingentesimo tricesimo.
Christophorus de Schydlovyecz castellanus et capitaneus Cracoviensis ac Regni Poloniae cancellarius, Vestrae Reverendae Dominationis totus bonus amicus manu sua
Postscript:
Aureos quos mihi Dominatio Vestra Reverenda misit accepi.
De domino Karzel Ziroczynski ubi sit aut ubi agat, an cum rege Romanorum scite nunc sit nec ne, me ut Reverenda Dominatio Vestra certiorem faciat, vehementer rogo, rem mihi et necessariam et gratam factura.