Reverendissimus dominus ⌊cardinalis
Gurcensis⌋ ⌊hic⌋ me relicto versus ⌊Salczburgam⌋ non secutus ⌊caesarem⌋
discessit, commisit tamen secretario imperiali domino ⌊Iacobo Spiegel⌋,
ut me interea de mente caesareae maiestatis et mea expeditione
certiorem redderet. Praestolor in hoc taedio nondum expeditus iam
quindecem diebus et omnia, quae mihi adhuc restabant de viginti
quattuor florenis Renensibus, quos ⌊reverendissimus dominus
Wladislaviensis⌋ mihi pro viatico dederat, contracto etiam aere alieno
exposui. ⌊⌋ igitur has meas incommoditates reverendissimo domino
⌊cardinali⌋ et ⌊quibusdam secretariis imperialibus⌋, ut deferrent ⌊caesari⌋,
a quibus heri accepi ⌊⌋, quod hanc meam paenuriam maiestati
imperiali exposuissent et quod sua maiestas respondisset ob eventum
⌊Brixiae⌋ et nonnulla alia expeditionem meam distulisse. Cognitis autem
nunc quae circa ⌊Brixiam⌋ prospere successerunt mentis esse, quod
omnia, ut nuper Sacrae Maiestati Vestrae scripsi me ⌊Venetias⌋
remitteret cum instructione, quam solus formaret, et quod dominus
⌊thesaurarius⌋ brevi ad ⌊suam maiestatem⌋ venire deberet, cui committere velit, ut de viatico et omnibus mihi provideret. Immorandum itaque
adhuc mihi esset paucis diebus, maneo utcumque nihil mihi hactenus
datum est, spero tamen et aliquando spero, ne mihi hoc, quod plurimis
hic contingere solet, eveniat etc. Velim, si fieri commode possit et
quod non offenderem Sacram Maiestatem Vestram, ut eandem mihi videre
et servitium meum sic, ut cepi, continuare liceret. Malo siquidem
regius quam caesarianus dici, quamvis pecuniis caream, haberem tamen
media, quibus ad Sacram Maiestatem Vestram pervenirem. Sed quia in
hoc casu non convenit, experiar, quid futurum sit, nihilque
praetermittam, quod fidelissimi servuli erit Sacrae Maiestatis
Vestrae. Pridie advenit dominus ⌊Georgius de Lichtenstein⌋ imperialis
campiductor celerrime per postas, qui ⌊Brixiam⌋ suo stratagemmate a
⌊Gallorum⌋ et ⌊Venetorum⌋ obsidione liberavit et mihi quomodo omnia acta
sunt, narravit. Collegisse dicebat se octo milia electorum peditum et
clandestino apparatu ivisse cum armatura lancearum, ut hic consuetum
est et pixidibus manualibus numero trium millium per valles et
montes, qui a ⌊Verona⌋ et ⌊Tridento⌋ versus ⌊Brixiam⌋ tendunt et primitus
superasse abrupta et montes asperrimos et vias tam strictas, quod
etiam equus onerarius verti vix potuit atque expugnasse unas
angustias cum fortalicio Veneto pervenisseque ad secundas, quae
munitissimae erant et biduo decertasse. Cum vero non haberent
tormenta magna nihil efficere poterant, minabantur tamen obsessis
nisi se dederent omnibus mortem. Illi vero plus timentes quam aequum
fuit per pacta cum rebus suis petebant dimitti. Caesariani illos
alacriter servata fide dimiserant. Erant numero trecenti, bene vestiti
interceperuntque fortalicium, ut fertur, munitissime et pulcherrime
constructum.
Nunc autem caesar iussit, quia contra ⌊Veronam⌋ est, illud funditus evertere
prout factum est cum castello, quod ⌊Scala⌋ dicitur. Hinc venit rumor ad obsidentes
exercitus ⌊Brixiam⌋, qui credebant, quod totus mundus irrueret per
montes et statim fugam moliebantur praemissis ante maioribus
tormentis. Caesariani autem per duas adhuc alias minores angustias
sine difficultate usque non procul a ⌊Brixia⌋ pervenerunt, ponentes se
in ordinem. Quod ut ⌊Galli⌋ cum ⌊Venetis⌋ intellexissent eadem nocte
ingenti vehementia relictis etiam ibidem quibusdam tormentis et
cetera id genus versi fuere in fugam. ⌊Galli⌋ ⌊Mediolanum⌋, ⌊Veneti⌋ vero
ad sua se praesidia castra et oppida magno cum timore contulere.
Exercitus eorum fertur continuisse viginti milia hominum, inter quos
fuerunt septem milia cataphractorum.
Sequenti die caesariani ⌊Brixiae⌋ appropinquarunt. Et dum ⌊Gallos⌋ et ⌊Venetos⌋ discessisse cognoverunt,
quia equites non habebant, sequi non poterant. Qui intra ⌊Brixiam⌋
erant, dum eos vidissent, muros ascenderunt et magno cum clamore et
gaudio salvatores suos salutabant, caesari, quod eos non reliquisset,
gratias agentes et sic cum ingenti plausu et laetitia omnium ⌊Brixiam⌋
XX Decembris
intrarunt, et victu, pulveribus incendiariis, armis, hominibus et
omnibus necessariis civitatem bene munitam peractis ibidem sex diebus
reliquerunt. Fertur etiam, quod hinc totam ⌊Italiam⌋ rumor quidam
subitus cum pavore non parvo invasit. Sic etiam quod in multis locis
clamatur: imperio, imperio. Tantaque dicitur esse mutua benevolentia
et amor inter ⌊Germanos⌋ et ⌊Hispanos⌋, qui ⌊Brixiam⌋ occupant, qualis inter
duas diversas nationes numquam antea visus est. ⌊Veronae⌋ et circum per
⌊caesarem⌋ exercitus colligitur. Hodie hic vidi tres currus magnos onustos lanceis et aliis bellicis instrumentis. Quae omnia ⌊Veronam⌋
ducuntur, pro futuro vere ⌊caesar⌋ spectari vult in armis, nisi interea
⌊Veneti⌋ component, in quo facturus sum periculum etc. Nactus sum heri
copias ⌊⌋ domini ⌊Carpensis comitis⌋ ad ⌊summum pontificem⌋
oratoris ad ⌊cesarem⌋, ad quem scribit omnia quae in conventu ⌊Bononiae⌋
inter ⌊pontificem⌋ et ⌊regem Galliae⌋ acta sunt, quas duxi non indignum
includi praesentibus. ⌊Caesar⌋ est in suis venationibus circa quoddam castrum ⌊Bavariae⌋ ⌊ Voxssenhorn⌋ et creditur, quod brevi huc se conferre debeat. Officiales et aulici ⌊suae maiestatis⌋ sparsim hinc inde in oppidis se locarunt. Illustrissimus dominus ⌊Casimirus margrabius Brandeburgensis⌋, ⌊comes de Hennenbergk⌋ et consiliarii curiae
⌊suae maiestatis⌋ hic sunt. Reverendissimus dominus ⌊cardinalis Gurcensis⌋ non procul hinc in quodam castello,
quod ⌊ad Sanctum Ioannem⌋ nuncupatur, triumphat. Spes hic omnium est dominari Italiae, sed exitus docebit. Commendo me humillime et suppliciter prono vertice ad terram usque Sacrae Maiestati Vestrae. Cui imprecor longam incolumitatem et felicem contra ⌊Moskos⌋ et omnes hostes victoriam.
Dominus ⌊Georgius de Lichtenstain⌋, dum iterum sermo de obsidione Brixiana incidit post clausas litteras,
retulit mihi, quod ⌊Galli⌋ cum ⌊Venetis⌋ tam numeroso, ut alias scripsi, exercitu ⌊Brixiam⌋ tribus mensibus obsedissent, et quod a centum annis tam dura nusquam fuisset obsidio. Asserebat murum civitatis fuisse tormentis deiectum ad longitudinem ut duo oppida ⌊Insprugk⌋. Facit a porta superiori ⌊Vilnae⌋, quam Sacra Maiestas Vestra a ⌊Borissow⌋ cum victoria intravit, directe eundo spatium usque ⌊ad Sanctum Ioannem⌋, tamen hostes non fuisse ausos facere impetum. Isti etiam in civitate a labore non desistebant recuperationis et defensionis intuleruntque suis tormentis multa damna hostibus. Dicuntur etiam fuisse aliqui globi ferrei et multi, qui plus quam vicies missi sunt a tormentis in civitatem et totidem ex civitate remissi in exercitus. Habebant enim Brixienses milites magna tormenta XIIII, quae paulo ante ⌊Venetiis⌋ acceperant, non audebant temere tamen sagittare propter pulveris defectum. Dicitur etiam, quod ⌊summus pontifex⌋ voluisset facere quandam compositionem inter ⌊caesarem⌋ et
⌊Venetos⌋ de ⌊Brixia⌋, sed Venetos nequaquam voluisse, nam sibi iam certi
esse videbantur, quod haberent ⌊Brixiam⌋. Et inter cardinales et multos
alios magnos viros etiam plurimos mercatores magna est pecuniarum
summa deposita, quod ⌊Brixia⌋ recuperabitur a ⌊Venetis⌋ et quod non erat enim potentissima obsidio, in qua fuit. Istae angustiae fortiores, de quibus scripsi, dicuntur ⌊Ampli⌋. Dixit mihi dominus de Lichtenstain, quod 60 peditos ibi ammisisset, tamen per pacta intercepisset et quod illi trecenti, quos dimiserat ⌊Gallis⌋ et ⌊Venetis⌋ de adventu caesarianorum primam famam attulissent et quod in vestigia dimissos fuissent secuti quanto
potuerant vehementius. Quodque eadem hora, qua dimissi ab ⌊Ampli⌋ venissent
⌊Galli⌋, una cum ⌊Venetis⌋ terga dedissent relictis ibidem plus quam ducentis infirmis quibusdam, tentoriis, multis scalis et instrumentis, quibus ignis iaculatur. Aliae angustiae, de quibus scripsi, dicuntur ....
Dominus ⌊Georgius⌋ praedictus huc venit pro pecuniis peditibus habetque hanc spem, si ⌊caesar⌋ poterit parvo tempore gentes, quas nunc habet, servare in ⌊Italia⌋. Quod procul dubio
brevi multa efficiet. ⌊Rex Franciae⌋ ex ⌊Mediolano⌋ ivit ad ⌊Galliam⌋; creditur etiam carere pecuniis, quod gratum mihi est, ne solus egere videar, cum habeam tantos complices.