Letter #5157
Sebastian SPERANTIUS to Ioannes DANTISCUSWeißenhorn , 1516-01-01
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Spectabili atque eruditissimo viro, Domino Ioanni Dantisco, serenissimi regis Poloniae etc. secretario, amico praecipuo.
Spectabilis Domine secretarie, amice charissime. Commendationem.
Quae iampridem Dominatio Vestra ad me scripsit circa moram suam in Inspruck post recessum reverendissimi domini nostri cardinalis Gurcensis et de penuria victus et aliarum rerum etc., maiestati caesareae commode exposui. Ad quae maiestas sua respondit se ob eventus Brixiae et nonnulla alia expeditionem Dominationis Vestrae distulisse. Nunc autem cognitis his, quae prospera circa succursum Brixiae evenerunt, maiestatem suam velle remittere Dominationem Vestram Venecias et instructionem expeditionis suae iam mihi formandam ordinavit. Neque aliud superest, nisi ut dominus thesaurarius maiestatem suam caesaream conveniat, quod infra triduum est futurum. Tunc enim maiestas sua Dominationi Vestrae de viatico, de expensis ante actis et de honesto munere providebit. Quae omnia ut accelerentur, ego omnia studio et opera sollicitabo. Dominatio Vestra interim non gravetur aliquot paucis adhuc diebus praestolari in Inspruck, est enim subito expeditionem suam habitura et laborum suorum dignam a maiestate caesarea recompensam receptura.
Ad cuius vota me semper propensissimum offero.
Ex oppido Weyssenhorn, Kalendis Ianuarii M-o D-o XVI.
Parat[u]s ad vota Sebastianus Sperantius praepositus Brixiensis etc.