Spectabili atque eruditissimo viro, Domino ⌊Ioanni Dantisco⌋, serenissimi ⌊regis Poloniae⌋ etc. secretario, amico praecipuo.
Spectabilis Domine secretarie, amice charissime. Commendationem.
Quae iampridem Dominatio Vestra ad me ⌊⌋ circa moram suam in ⌊Inspruck⌋ post recessum reverendissimi domini nostri ⌊cardinalis Gurcensis⌋ et de penuria victus et aliarum rerum etc., ⌊maiestati caesareae⌋ commode exposui. Ad quae ⌊maiestas sua⌋ respondit se ob eventus ⌊Brixiae⌋ et nonnulla alia expeditionem Dominationis Vestrae distulisse. Nunc autem cognitis his, quae prospera circa succursum ⌊Brixiae⌋ evenerunt, ⌊maiestatem suam⌋ velle remittere Dominationem Vestram ⌊ Venecias⌋ et instructionem expeditionis suae iam mihi formandam ordinavit. Neque aliud superest, nisi ut dominus ⌊thesaurarius⌋ ⌊maiestatem suam caesaream⌋ conveniat, quod infra triduum est futurum. Tunc enim ⌊maiestas sua⌋ Dominationi Vestrae de viatico, de expensis ante actis et de honesto munere providebit. Quae omnia ut accelerentur, ego omnia studio et opera sollicitabo. Dominatio Vestra interim non gravetur aliquot paucis adhuc diebus praestolari in ⌊Inspruck⌋, est enim subito expeditionem suam habitura et laborum suorum dignam a ⌊maiestate caesarea⌋ recompensam receptura.
Ad cuius vota me semper propensissimum offero.
Ex oppido ⌊Weyssenhorn⌋, Kalendis Ianuarii M-o D-o XVI.
Parat[u]s ad vota ⌊Sebastianus Sperantius⌋ praepositus Brixiensis etc.
[1 2 ] Other possible identity of Brixia is ⌊Brescia⌋