Letter #5164
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1534-03-20
received [1534]-03-22 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 8, f. 1unnafter82
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri carissimo et amico plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice praestantissime et frater plurimum observande.
Salutem in Domino et prosperos ad tota successus.
Cum sciam dominum castellanum Gdanensem, qui cum suo collega Vilnae egerit, hinc cuncta ad Reverendissimam Dominationem Vestram litteris perstrinxisse ac verbis per scribam Thoruniensem nuntiasse. Ideo nunc mihi nihil quidpiam occurrit Vestrae Reverendissimae Dominationi imp(er)tiendo, quod saltem prae se ferret aliquam importantiam. Nolui tamen hunc subditum meum, Reverendissimae Dominationi Vestrae notum, hinc proficiscentem et ad eandem divertentem, atque negotiis suis expeditis mox huc revertentem, in conspectu Reverendissimae Dominationis Vestrae vacuis meis litteris comparere. Quibus Reverendissimam Dominationem Vestram inviso, saluto omneque felix et faustum precor ac me illi pro consueto amore et fixa amicitia diligenter commendo.
Ex Helsberg, 20 Martii 1534.
Reverendissimae Domiantionis Vestrae totus Mauritius episcopus Varmiensis manu sua
Postscript:
Vertat.
Ex quo maiestas regia in responso nuntiis dato consentit, probat, suadet et vult, quo consiliarii in consilium iurent, sub ea tamen forma, quae est descripta in statutis regni Poloniae, penset etiam interim Vestra Reverendissima Dominatio, quomodo hoc iuramentum formari et iurari debeat. Ego quidem, quo iuretur, necessarium cum aliis bene sentientibus sentio.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ ut a tergo.