Letter #52
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSs.l., [ca. 1526-02-08]
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Sigismundus Primus Rex Poloniae Ioanni Dantisco oratori suo
Magnifice etc.
Accepimus litteras tuas datas Toleti ad Tagum prima die Novembris praeteriti, quibus etsi plurima perscripseris, quae nobis erat iucundum intellexisse, quia tamen in multis, quae scire apprime cupimus, refers te ad alias tuas litteras decima Septembris a te scriptas, exspectamus adhuc illas cum desiderio, ad quas deinde, quae visa fuerint necessaria, tibi perscribemus. Interim vero agas pro virili tua apud caesaream maiestatem, ut possessio arcis Barensis nobis restituatur utque nos cum serenissima coniuge nostra habeamus liberam facultatem constituendi castellanum pro beneplacito nostro, et si aliter fieri non possit, ut saltem constitueremus castellanum gratum maiestati suae caesareae. Et si etiam illius maiestas declararet et cuperet, ut is, qui modo est castellanus Barensis, relinqueretur in praefectura illa, poteris ad hoc nomine nostro consentire, ita tamen, ut idem castellanus absolutus a iuramento caesari praestito, super castro Barensi fideliter construando et gubernando, denuo nobis et serenissimae coniugi nostrae praestet iuramentum et homagium. Miramur plurimum, quod pecunia, quae ex Neapoli tibi missa est, hactenus ad te non pervenerit. Scripsit enim nobis magnificus Ludovicus Aliphius, quod miserit tibi illinc quingentos decem aureos, quos non dubitamus te ad hoc tempus vel iam accepisse vel brevi accepturum esse habemus et habere semper volmus. Debitam tui rationem curabimusque, ut habeas semper bonam provissionem, quo cum nostra dignitate istic durare et negotia nostra diligenter agere possis. Quae volumus, ut cures , ut melius intelligis et nos de omnibus reddas certiores.
Datae