Letter #528
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-08-19
received Augsburg, [1530]-09-28 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo domino Ioanni Dantisco, electo episcopo Culmensi et apud sacram caesaream maiestatem oratori nostro, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae Mazoviaeque etc. dominus et heres
Reverende domine, sincere nobis dilecte.
Ex superioribus litteris nostris abunde cognovit S(trenuitas) or S(inceritas)⌈S(trenuitas)S(trenuitas) or S(inceritas)⌉ Tua, quantae curae nobis sint res et negotia, bonusque et tranquillus status illustris domini Alberti, ducis in Prussia, et omnium dominorum marchionum Brandemburgensium. Accepimus autem ex litteris S(trenuitatis) or S(inceritatis)⌈S(trenuitatis)S(trenuitatis) or S(inceritatis)⌉ Tuae, quod summa diligentia et studio privata illorum et publica negotia in hoc imperiali conventu curat et promovet; rem certe facit se, hoc est diligenti et prudenti legato dignam nobisque gratissimam. Hortamur S(trenuitatem) or S(inceritatem)⌈S(trenuitatem)S(trenuitatem) or S(inceritatem)⌉ Tuam idque illi ex animo committimus, ut omnia negotia praedictorum dominorum nepotum nostrorum istic in aula caesarea publice et privatim ea diligentia et dexteritate tractet et curet, qua nostra solet, sic quod sentiant, quod nos res illorum ex corde Tuae S(trenuitati) or S(inceritati)⌈S(trenuitati)S(trenuitati) or S(inceritati)⌉ commisimus promovendas. Bene valeat S(trenuitas) or S(inceritas)⌈S(trenuitas)S(trenuitas) or S(inceritas)⌉ Tua et nos sedulo de omnibus rebus, quas nos scire oportet, certiores faciat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die XIX Augusti anno Domini MDXXX-o
Sigismundus rex subscripsit