Magnificentiae Vestrae precor ex animo in ea praesertim, qua fungitur, legatione, ut eam divina accedente gratia pro rei publicae Christianae nostrumque hic omnium commodo, quemadmodum
serenissima ⌊maiestas regia⌋ dominus noster clementissimus desiderat, faustiter absolutam mature et sospes rediens reportet. Et, licet meas commendaticias ad aulam ⌊caesaris⌋ nullius aestimationis neque fortassis fore usui Dominationi Vestrae esse sciam, non tamen potui, etiam non requisitus, mihi temperare pro singularis amoris observantia, quae mihi, ut novit, cum fratre Magnificentiae Vestrae, reverendissimo domino ⌊episcopo Chelmensi et ⌊regni Poloniae⌋ vicecancellario⌋, intercedit, quin amicis meis illustrissimis, imprimis et magnifico domino de ⌊Granvela⌋,
sacratissimae caesareae et catholicae maiestatis consiliario praecipuo et pro magno cancellario, diligenter ⌊⌋ atque illi Magnificentiam Vestram et causam banni, quo potui studio, commendarem.
Exemplum vero ⌊⌋ mearum illustrissimus dominus ⌊Albertus marchio Brandenburgensis etc. et dux in Prussia⌋ fortassis Magnificentiae Vestrae mittet. Ex ⌊⌋, quomodo negotium hoc superioribus annis a me tractatum sit, habebit, unde colligere poterit, si quid ex re putabit.
Rogarem a Magnificentia Vestra, ut causam hanc nobis hic omnibus communem in favorem illustrissimi domini ⌊ducis⌋ apud ⌊caesarem⌋ accurate ageret, nisi scirem Magnificentiam Vestram pro ea amicitia, quae est inter ipsum illustrissimum dominum ducem et ⌊reverendissimum dominum Chelmensem⌋, ultro omnem, quam possit, impensuram operam. ⌊⌋ item et ⌊reverendissimo domino Lundensi⌋ confirmato Constanciensi, et magnifico domino ⌊Cornelio Sceppero⌋ caesareo consiliario, cum quibus vetus mihi est necessitudo et coniunctio, ut Magnificentiae Vestrae non secus atque olim mihi ipsi, cum ad decem fere annos in aula agerem ⌊caesaris⌋, adessent eamque omni amore ac benevolentia prosequantur. Quod ⌊illos⌋ non gravate facturos omnino mihi persuadeo.
Velim, ut quapiam maiori in re Magnificentiae Vestrae commodare potuissem, cum autem aliud in praesens non possim, hanc benevolentis animi propensionem boni, quaeso, consulat diuque felicissime vivat et valeat atque, rebus ex sententia confectis, honorificentissime et sospes redeat.