Letter #5375
Ioannes DANTISCUS to [Stanisław MACIEJOWSKI]Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-04-01
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
GStA PK, HBA, C 1, No. 735, f. 4r
Exemplum litterarum ad oratorem regium
Magnifice Domine, amice carissime.
Salutem et omnem felicitatem.
Magnificentiae Vestrae precor ex animo in ea praesertim, qua fungitur, legatione, ut eam divina accedente gratia pro rei publicae Christianae nostrumque hic omnium commodo, quemadmodum s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉ maiestas regia dominus ms. domini(!) ⌈dominusdominus ms. domini(!) ⌉ noster ms. nostri(!) ⌈nosternoster ms. nostri(!) ⌉ clementissimus ms. clementissimi(!) ⌈clementissimusclementissimus ms. clementissimi(!) ⌉ desiderat, faustiter absolutam mature et sospes rediens reportet. Et, licet meas commendaticias ad aulam caesaris nullius aestimationis neque fortassis fore usui Dominationi Vestrae esse sciam, non tamen potui, etiam non requisitus, mihi temperare pro singularis amoris observantia, quae mihi, ut novit, cum fratre Magnificentiae Vestrae, reverendissimo domino episcopo Chelmensi et regni Poloniae vicecancellario, intercedit, quin amicis meis illustrissimis, imprimis et magnifico domino de Granvela, s(acratissimae) or s(acrae)⌈s(acratissimae)s(acratissimae) or s(acrae)⌉ caesareae et catholicae maiestatis consiliario praecipuo et pro magno cancellario, diligenter scriberem atque illi Magnificentiam Vestram et causam banni, quo potui studio, commendarem.
Exemplum vero litterarum mearum illustrissimus dominus Albertus marchio Brandenburgensis etc. et dux in Prussia fortassis Magnificentiae Vestrae mittet. Ex eo, quomodo negotium hoc superioribus annis a me tractatum sit, habebit, unde colligere poterit, si quid ex re putabit.
Rogarem a Magnificentia Vestra, ut causam hanc nobis hic omnibus communem in favorem illustrissimi domini ducis apud caesarem accurate ageret, nisi scirem Magnificentiam Vestram pro ea amicitia, quae est inter ipsum illustrissimum dominum ducem et reverendissimum dominum Chelmensem, ultro omnem, quam possit, impensuram operam. Scripsi item et reverendissimo domino Lundensi confirmato Constanciensi, et magnifico domino Cornelio Sceppero caesaGStA PK, HBA, C 1, No. 735, f. 4vreo consiliario, cum quibus vetus mihi est necessitudo et coniunctio, ut Magnificentiae Vestrae non secus atque olim mihi ipsi, cum ad decem fere annos in aula agerem caesaris, adessent eamque omni amore ac benevolentia prosequantur. Quod illos non gravate facturos omnino mihi persuadeo.
Velim, ut quapiam maiori in re Magnificentiae Vestrae commodare potuissem, cum autem aliud in praesens non possim, hanc benevolentis animi propensionem boni, quaeso, consulat diuque felicissime vivat et valeat atque, rebus ex sententia confectis, honorificentissime et sospes redeat.
Ex castro meo Heylsberg, prima die Aprilis MDXLI.