Rediens ⌊cubicularius⌋ hic ab illustrissimo domino ⌊duce in Prussia⌋, vicino meo, reddidit mihi ab eo ⌊⌋. ⌊⌋ scribit se a Serenissima Maiestate Vestra accepisse, quod serenissimus ⌊Romanorum rex⌋ Serenissimam Maiestatem Vestram rogaverit, ut, quos posset ferre, in causa terrarum Serenissimae Maiestatis Vestrae ⌊Prussiae⌋ cum ⌊magistro⌋ ⌊ordinis Teutonici⌋ commissarios indicaret, quemadmodum in ⌊conventu imperii⌋ Ratisbonensi pro conciliatione illius causae constitutum habetur, postulans a me, ut si quid mihi in ea re esset consilii, id Serenissimae Maiestati Vestrae et sibi notum facerem.
Cuius licet pro hebetatione mea nihil, vel admodum parum, mihi inesse agnoscam, ut tamen eiusmodi postulationi vel aliqua ex parte satisfiat, perpendens ea, quae ipse illustrissimus dominus ⌊dux⌋ Serenissimae Maiestati Vestrae nuper in ⌊conventu imperii⌋ Nurnbergensi a ⌊magistro⌋ ⌊ordinis⌋ facta et ducta esse descripsit, non abs re esse putarem post designationem commissariorum, quos Serenissima Maiestas Vestra ad eam causam adhiberi velit, ut a serenissimo ⌊Romanorum rege⌋ posceret modos et articulos, quibus ⌊magister⌋ ⌊ordinis⌋ per placabilem tractationem sibi satisfactum iri petat. Ad illum enim pertinet, cum actor sit, proponere, quibus de rebus commissarii inter se deliberare et transigere debeant.
Iis propositionibus habitis, consilium inire suaeque partis commissarios, quid facto sit opus, exacte instruere Serenissima Maiestas Vestra posset. Quae, inquam, propositiones si negabuntur, ut iam in ⌊conventu⌋ Nurmbergensi ⌊magister⌋ ⌊ordinis⌋ declaravit, ignorabitur, quid agendum tranctandumve sit, supervacaneaeque expensae et commissariorum inutiles conventus fierent; sin vero Serenissimae Maiestati Vestrae dabuntur, tum primum consultandum erit, quid per commissarios partis Serenissimae Maiestatis Vestrae per eiusdemque nuntios opponi responderique oporteat; in eoque cum temporis decursu non parum temporis causa lucrabitur. Quod pro mea simplicitate ad postulationem illustrissimi domini ⌊ducis⌋, cui morem gero libenter et obsequor, non praescribendo, quod manus mea praestare nequit, veluti ex ⌊⌋, quas per meum ⌊tabellarium⌋ 1542-11-06 or 1542-11-07⌊nudius tertius1542-11-06 or 1542-11-07⌋ a<d> Serenissimam Maiestatem Vestram dedi, intellexit, sed dictando fideliter et sincere in notitiam eiusdem Serenissimae Maiestatis Vestrae deducendum existimavi.
Cui me supplicissime commendo et a Domino Deo aetatem valetudinemque prosperam atque omnium felicium successuum perpetuam precor accessionem intime atque animo cupidissimo.