Letter #540
Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-09-07
received Augsburg, [1530]-10-05 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dantisco, serenissimi regis Poloniae oratori apud caesaream maiestatem, domino gratioso
In curia caesaris
Reverendissime domine, domine patrone gratiose. Praemissa mei commendatione.
4 huius respondi latius Dominationi Vestrae Reverendissimae; habita nunc vero oportunitate non censui praetermittendum, quin et nunc pauca repeterem, si forsan praesentes, priusquam primae, perferrentur.
Quo brevis sim, sic se res habent. Ego paratus sum facere omnia, prout Dominatio Vestra Reverendissima mihi mandat, diligenter, fideliter, sine mora. Sed nisi habuero litteras confirmationis a summo pontifice, occupationem nec in spiritualibus nec in temporalibus habere possum; sic mihi dominus doctor Boreck dixit, dixit haec etiam se scripsisse Dominationi Vestrae Reverendissimae.
Quo fit, ut ego huiusmodi litteras exspectem a Dominatione Vestra Reverendissima, quae, ut spero, per fratrem Dominationis Vestrae iam feruntur huc, quibus habitis volabo, uti res expostulat. Non dubito, quin hoc anno, prout intelligo, circa 4000 florenorum habebit ex episcopatu Dominatio Vestra Reverendissima.
Stipendium etiam solvi curabit maiestas reginalis, cum redibit dominus thesaurarius ex castris suis; timeo hoc negotium differri in finem usque huius mensis, cum ex venatione, redibimus, quo perendie proficiscemur.
Dominis capitularibus litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae cras mittam; illas vero ad dominum Philippum Holkener apud me continebo, donec experiar, si Albertum Trzebski, qui nunc praefectus est Tarnoviensis, de quo prius scripsi, habere possim. Summopere cupio eum lucrifacere Dominationi Vestrae; certo scio id gratum fore Dominationi Vestrae; de isto 4 huius latius scripsi Dominationi Vestrae. Scripsi etiam, quod dux Constantinus mortem obiit. Item gratias ago, quod socerum meum Ludovicum gra[to] suscepit animo, quem iterum una mecum Dominationi Vestrae [com]mendo. Haec raptim scripsi, quia occupor cumplusculis curis. Dominatio Vestra Reverendissima boni consulat et curet, ut cum primis litteras confirmationis h[a]beam, aut saltem, si sufficit, tales, quibus s[uffi]cienter docere possum, Dominationem Vestram iam habere confirm[a]tionem.
Mater et sorores Dominationis Vestrae Reverendissimae bene valent; redii enim 3 huius ab eis, desiderant cupide red[itum] Dominationis Vestrae. Cum illic ero, si volet mater, honori[fice] eam deducam, uti decet, in Lebau, captato prius consilio inter nos.
De 100 ducatis a domino episcopo Wladislaviensi, itidem a domino Boreck et domino Nipschicz iam sine dubio Dominatio Vestra Reverendissima scit et habet. Ex Gołąbye curabo, ut ha[beas], quid sit de praeterito anno; de hoc enim anno proventus [inde], si bene intellexi, haberi non possunt, nisi post Na[ti]vitatem Christi.
In Prussia certo scio, quod a domino Achatio Czem hab[e]rem pecunias in rem Dominationis Vestrae, forsan etiam a domino Philip[po] Holkener, sed maiestas reginalis non vult, ut vadam illuc, nisi prius litteras habeam confirmatorias; si eas cito h[a]buero, habebit sine dubio satis Dominatio Vestra Reverendissima ex prop[riis] redditibus, nec erit opus quempiam rogare. Utar tam[en] in hoc consilio reverendissimi domini Cracoviensis, domini Boreck et domini Hegel, si forsan litterae a Dominatione Vestra cito non venerint, an eundum sit pro conquirendis pecuniis necne, et ut litterae mih[i] mittantur hinc in Prussiam.
De sequestro faciendo cum domino palatino nondum conclusit maiestas regia; habet enim hic in servitio 2 filios, unum apud castellanum, alium apud episcopum Cracoviensem, hoc forsan obest. Nil hoc tempore restat.
Datae Cracoviae, 7 Septembris 1530.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servus Fabianus Woianowsk[i]