Letter #548
Henricus de BUSSEVO to Ioannes DANTISCUSRome, 1530-09-17
received Augsburg, [1530]-10-05 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri et domino, domino Iohanni, electo Culmensi dignissimo, domino suo plurimum observando
In curia caesareae maiestatis.
Reverende Domine, domine mi colendissime.
Post commendationem humillimam.
Mirabar et dolebam, quod post trinas magnifici domini Antonii Longi oratoris illustrissimi domini Monachi, domini mei observandissimi, negotium Dominationis Vestrae Reverendissimae non veniebat ad manus meas expediendum, ut possem et illi, et eidem Dominationi Vestrae Reverendissimae effectu demonstrare, quod mente desiderabam. Gaudeo tandem et congratulor Dominationi Vestrae Reverendissimae, quod res ipsa favore reverendissimi domini mei, domini cardinalis Sanctorum Quattuor, meaque diligentia ita peracta sit, quod exinde obvenit lucrum CC ducatorum et ultra eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae. Testes autem et laboris, et voluntatis meae sunt reverendissimus dominus Iohannes Colardi scriptor apostolicus, dominus Stanislaus poenitentiarius apostolicus et dominus Quirinus Galler, qui vere et libenter, et diligenter dederunt hanc, quam potuerunt, operam pro re ipsa ad vota expedienda. Remansitque obligatus in camera apostolica idem dominus poenitentiarius pro residuo solutionis dictae expeditionis, videlicet pro V-c et LIX ducatis cum Iuliis quinque, quia totalis summa ascendit ad mille centum et quinquagintanovem ducatos cum Iuliis V prout in computo per nos quattuor subscripto continetur, in quo Dominatio Vestra Reverendissima videbit nihil pro ... sollicitatione et laboribus meis positum fuisse, immo id remisi et remitto beneplacito eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae, cui bene prosit longaeve et ad maiora feliciter, cuique me ex corde et humiliter commendo et offero.
Ex Urbe, XVII-a Septembris 1530.
Eidem Dominationis Vestrae Reverendissimae humilis servitor et deditissimus Henricus de Busseyo scriptor apostolicus