⌊Sigismundus⌋ Dei gratia rex ⌊Poloniae⌋, magnus dux ⌊Lithuaniae⌋, ⌊Russiae⌋ totiusque ⌊Prussiae⌋ et ⌊Masoviae⌋ etc. dominus et heres
Reverendo in Christo Patri et Magnifico Domino ⌊Ioanni episcopo Culmensi⌋, ⌊Georgio a Bayzen⌋ palatino Mariemburgensi, sincere nobis dilectis, gratiam nostram regiam.
Reverende in Christo Pater et Magnifice, sincere nobis dilecti.
Iniunximus generoso ⌊Stanislao Kostka⌋, thesaurario nostro Mariemburgensi, ut villas nostras
⌊Libenaw⌋ et ⌊Rawden⌋ pro mensa nostra pecuniis nostris de manibus tenutariorum redimat, prout iam in possessionem dictorum bonorum per commissarios nostros positus est. Quia vero suborta est controversia quaedam de florenorum Ungaricalium aestimatione et valore, ideo volentes huiusmodi controversiae debitum finem imponere, vobis, de quorum prudentia et probitate confidimus, committimus, ut vocatis ad vestri praesentiam partibus vocandis et conspectis diligenter tenoribus litterarum super praefatis bonis legitime emanatarum, summas pecuniarum in eisdem litteris descriptas a praefato ⌊thesaurario nostro⌋ reponendas decernatis. Valorem autem et aestimationem floreni Ungaricalis, cui in auro additum non sit, secundum dispositionem statuti regni nostri sententia vestra declaretis. Ceterum mille quadringenti et duodecim Ungaricales aurei in litteris descripti in auro solvi debent. Ita enim in redemptione bonorum nostrorum regalium ubique in dicionibus nostris observari solitum est, sicuti statuto regni exprimitur. Secundum quod Strenuitates Vestrae se quoque gerent et conservabun[t]. Proventus quoque ab incolis dictarum villarum retent[os] et pro festo Purificationis proxime venturo debitos [domino] Tidemanno dandos et solvendos adiudicabitis, quibus e[i] donavimus et donamus per praesentes; sic et non a[liter] pro officio suo et gratia nostra Strenuitates Vestrae facturae.
⌊Vilnae⌋, [die] quarta Ianuarii anno Domini millesimo [quin]gentesimo tricesimo sexto, regni nostri anno XX[X].
Commissio regiae maiestatis propria