Letter #5495
Mauritius FERBER to [Ioannes DANTISCUS][Heilsberg (Lidzbark Warmiński)], 1535-02-27
received [1535]-03-01 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime, sincerrime et praestantissime mi Domine etc. et amice.
Ea die, qua has annexas sigillavi, qu[as] puero meo, nepoti palatini Pomeraniae, quo [Dominationi Vest]rae Reverendissimae consignaret, statui tradere et tamen suum hic discessum adhuc trahit in moram, ecce dicend[o] completorium evanuit mihi subito loquela. Verebar apoplexiam. Accersivi mox medicum quendam canonicum ex Gutstat. Is asserit non apoplexiam, sed litirgiam esse. Heri etiam ad me vocavi doctorem Cuppernick. Hodie duas venas sub lingua incidere curabo consilio cyrurgici et medici praefati. Rationem bonam gratia Deo habeo nec dolorem ullum sentio, mentis ... conceptum saltem intelligibiliter exprimere nequeo, quod impedimentum me turbat non mediocriter atque maerore afficit.
Confido et committo me Deo, qui mihi vitam tribuit et servare potest. Mortalem me scio eamque evitare nequeam, una communis est omnibus.
Hoc significo amico carissimo, quem decet noscere et prospera et adversa amici, et ut florentem me videat, Deum precor, taliter qualiter, nescio et quomodo.
Datae XXVII Februarii 1535.
Reverendissimae Dominationi Vestrae obsequens Mauritius episcopus Varmiensis sua manu