Letter #5508
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1536-09-12
received [1536]-09-21 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine amice et frater plurimum observande.
Sui commendatione praemissa.
Optatam et longaevam sanitatem ac omnia felicia precor eidem ex caritatis abundantia et affectu candido.
Accepi binas nuper a Reverendissima Dominatione Vestra litteras 5 i 9 huius scriptas. Ita, ut scripsi, me avisatum fecisse reverendissimum dominum Plocensem, ne ob meam invaletudinis indispositionem comitia in Elbingum transferre regem oraturum, ipsum rogavi, ut in <s>cheda sive [e]xemplari his inclusa. Si quidem nihil de robore sanitatis persuadere mihi valerem etc., iter tamen arripiam ad praefata comitia proficiscendi et pergam tam remote, quam possum et valeam, etiamsi in itinere occumbere deberem. Non est profecto tam magni momenti et gravaminis, ut bene habent<es> et valentes impensarum sumptuum uno vel duobus diebus sese gravatos conquerunt.
Solebamus in Grudento pro festo divi Iheronimi comparere, hanc comparitionem, ita diem etiam, regia maiestas in sua constitutione indixit nobis. Nunc vero festum Sancti Micha <e> lis, quo conveniamus Elbingum, statuit et, ut ita etiam faciamus, congruum mihi videtur. Si secus Vestra Reverendissima Dominatio faciundum decreverit, mihi hoc indicare et aliis suis vicinis, rogo, velit, ne citius aut tardius quispiam veniat et dedignatum se agere habeat aut oneratum.
Rex Daniae Luteronisat. Tres episcopos deportari fecit in Holsatiam, confiscando, quod habent, insimulans proditionis causa id fecisse. De quo tutius loqui quam scribere puto.
Cum his in longum aevum Vestram Reverendissimam Dominationem felicem esse et vivere cupiens.
Ex castro Helsperg, XII Septembris 1536.
Reverendissimae Dominationis Vestrae totus Mauricius episcopus Warmiensis scripsit