Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋, fratri et amico carissimo ac plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine amice et frater plurimum observande.
Sui commendatione praemissa.
Optatam et longaevam sanitatem ac omnia felicia precor eidem ex caritatis abundantia et affectu candido.
Accepi binas nuper a Reverendissima Dominatione Vestra ⌊⌋ 1536-09-05⌊51536-09-05⌋ i 1536-09-09⌊9 huius1536-09-09⌋ scriptas. Ita, ut scripsi, me avisatum fecisse reverendissimum ⌊dominum Plocensem⌋, ne ob meam invaletudinis indispositionem ⌊comitia⌋ in ⌊Elbingum⌋ transferre ⌊regem⌋ oraturum, ipsum rogavi, ut in ⌊⌋ sive [e]xemplari his inclusa. Si quidem nihil de robore sanitatis persuadere mihi valerem etc., iter tamen arripiam ad praefata ⌊comitia⌋ proficiscendi et pergam tam remote, quam possum et valeam, etiamsi in itinere occumbere deberem. Non est profecto tam magni momenti et gravaminis, ut bene habent<es> et valentes impensarum sumptuum uno vel duobus diebus sese gravatos conquerunt.
Solebamus in ⌊Grudento⌋ pro festo divi Iheronimi comparere, hanc comparitionem, ita diem etiam, ⌊regia maiestas⌋ in sua constitutione indixit nobis. Nunc vero festum Sancti Micha
<e>
lis, quo conveniamus ⌊Elbingum⌋, statuit et, ut ita etiam faciamus, congruum mihi videtur. Si secus Vestra Reverendissima Dominatio faciundum decreverit, mihi hoc indicare et aliis suis vicinis, rogo, velit, ne citius aut tardius quispiam veniat et dedignatum se agere habeat aut oneratum.
⌊Rex Daniae⌋ Luteronisat. Tres ⌊episcopos⌋ deportari fecit in ⌊Holsatiam⌋, confiscando, quod habent, insimulans proditionis causa id fecisse. De quo tutius loqui quam scribere puto.
Cum his in longum aevum Vestram Reverendissimam Dominationem felicem esse et vivere cupiens.