AAWO, AB, D. 70, f. 22r
Reverendissime mi Domine.
Consilium meum cum generoso domino ⌊Stanislao Kostka⌋ Elbingensi castellano ex ⌊Marienburgo⌋ nuper scripsi, postquam regiam ⌊⌋ in negotio Pucensi absolveram. Quid aliud consulere debeam commodius, non habeo. De eo in litteris ad serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ nihil attigi, scio enim ⌊primatem⌋ adfuturum, quando legentur, qui ⌊Constellato⌋ totus est addictus. Quodsi ea temeritas et rebellio impune transibit, quemadmodum fore existimo, liberabor a multis cogitationibus, quae in rem regiam mihi incidere solent. Et longe aliae mihi incident, videns auctoritatem regiam prorsus apud nostrates elevatam, et multo magis ⌊senatus Regni⌋, quae qualem modo hic habeat, experta est Dominatio Vestra Reverendissima existimationem. Si tamen indulgentior aliqua animadversio statui debebit, non inconvenientem esse puto, ut multa decem milium florenorum exigatur et retineatur ob crimen laesae maiestatis on the margin⌈ob crimen laesae maiestatisob crimen laesae maiestatis on the margin⌉, pro redemptione pecunia deposita. Quodsi vi occupata manserit possessio, quid aliud restat, quam ut vi recuperetur, sed in iis non est meum consulere. Non incommodum esse puto, quod prius cum domino ⌊castellano Elbingensi⌋ scripsi, ut designati ad ⌊regni comitia⌋ cum ⌊Constellato⌋ vocarentur, qui si, ut priores, se non sisterent,
cf. Ov. Am. 1.4.54 consilium nobis resque locusque dabunt ⌊ex re capiendum consiliumcf. Ov. Am. 1.4.54 consilium nobis resque locusque dabunt ⌋ etc.
Exspecto cupidissime ⌊ms. Psitatum reg. Psittacum⌈Psitatumms. Psitatum reg. Psittacum⌉⌋ meum. Si forte cum illo me certiorem fecerit Dominatio Vestra Reverendissima, quid ⌊orator⌋ ⌊caesaris⌋ de ⌊gentilibus meis⌋ seorsum detulerit, eo habito, multa hic expiscari possint, quae aliquando usui sint futura etc. Me iterum atque iterum commendo.