Letter #56
[Ioannes DANTISCUS] to [Samuel MACIEJOWSKI?]s.l., [after 1544-06?]
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Postscript No. 1:
Reverendissime mi Domine.
Consilium meum cum generoso domino Stanislao Kostka Elbingensi castellano ex Marienburgo nuper scripsi, postquam regiam commissionem in negotio Pucensi absolveram. Quid aliud consulere debeam commodius, non habeo. De eo in litteris ad serenissimam maiestatem regiam nihil attigi, scio enim primatem adfuturum, quando legentur, qui Constellato totus est addictus. Quodsi ea temeritas et rebellio impune transibit, quemadmodum fore existimo, liberabor a multis cogitationibus, quae in rem regiam mihi incidere solent. Et longe aliae mihi incident, videns auctoritatem regiam prorsus apud nostrates elevatam, et multo magis senatus Regni, quae qualem modo hic habeat, experta est Dominatio Vestra Reverendissima existimationem. Si tamen indulgentior aliqua animadversio statui debebit, non inconvenientem esse puto, ut multa decem milium florenorum exigatur et retineatur ob crimen laesae maiestatis on the margin⌈ob crimen laesae maiestatisob crimen laesae maiestatis on the margin⌉, pro redemptione pecunia deposita. Quodsi vi occupata manserit possessio, quid aliud restat, quam ut vi recuperetur, sed in iis non est meum consulere. Non incommodum esse puto, quod prius cum domino castellano Elbingensi scripsi, ut designati ad regni comitia cum Constellato vocarentur, qui si, ut priores, se non sisterent, ex re capiendum consilium etc.
Exspecto cupidissime ms. Psitatum reg. Psittacum⌈Psitatumms. Psitatum reg. Psittacum⌉ meum. Si forte cum illo me certiorem fecerit Dominatio Vestra Reverendissima, quid orator caesaris de gentilibus meis seorsum detulerit, eo habito, multa hic expiscari possint, quae aliquando usui sint futura etc. Me iterum atque iterum commendo.
Postscript No. 2:
Quid cum litteris Gdanensium super sex milia florenos agendum sit, quas domini commissarii apud me reliquerunt, de mente regia me edocere velit. Dominus castellanus Elbingensis nomine regio eas arrestavit. Gdani contra me clamatur, quod vi eas ceperim. Ea opinio plebi est inducta, quae imprecatur etc.