Letter #5626
Leonard NIEDERHOFF to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1537-10-09
received [1537]-10-18 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
...
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Plurimum gratiosas litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae novissime recepi, quibus nil aliud, nisi me {me} Reverendissimae Dominationi Vestrae dedo, respondeo.
Ceterum et hoc Reverendissimam Dominationem Vestram scire non indignam puto me ex Urbe nuper certificatum in haec verba: expeditionibus episcopatuum, nullo etiam dempto, coguntur esse contenti cum dimidietate fructuum etc. Ita et episcopatus Coloniensis obtentus fuit, ac ego Revaliensem ante mensem expeditum hic accepi. Praeterea, cum apud me persuasum habeo Reverendissimam Dominationem Vestram nuntium suum et Cracoviam, et Romam missurum, supplico Reverendissimam Dominationem Vestram, ut has adiungi demandare dignetur alligatas.
Reverendissimam Dominationem Vestram Deus Maximus diu felicissimam ser{c}vet, exoro.
Ex Warmia, die IX mensis Octobris anno MDXXXVII.
Reverendissimae Dominationis Vestrae Leonardus Niderhof deditissimus servitor