Letter #5628
Luis ALOBERA to Ioannes DANTISCUSValladolid, 1537-10-02
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dan[tisc]o, episcopo Culmensi, serenissimi [reg]is [Po]loniae consiliario [et orat]ori
Reverendissimo Domino Ioanni Dantisco, episcopo Culmensi, Ludovicus de Avila doctor salutem dicit.
Post adventum meum in Hispaniam, Praesul Reverendissime, non scripsi ad te ullas litteras, propterea quod hactenus fuerim apud uxorem meam. Praeteritis diebus veni ad curiam imperatricis Vallisoletum, ubi vidi dominam Hisabellam Delgada, a qua cum rogarem de filia tua domina Ioanna Dantisco, respondit iam pridem locatam domino Iacobo Gratiano, secretario augustae. Laetatus sum valde tui causa, nam et ipsum Gratianum novi a multis annis profecto optimum et doctissimum, et item novi parentes, consanguineos et affines nobiles, probos utique et honestos.
Postea invisi puellam ipsam Ioannam Dantiscam apud matrem ipsius Gratiani, feminam sanctissimam, agentem. Quam puellam libenter intueor, quod videar Reverendissimam Dominationem Tuam videre, quae facie, gestu, incessu et reliquis sui corporis partibus adeo te refert, ut ovo ovum non sit similius.
Porro Gratianum ipsum video et alloquor cotidie in aula, qui dicit se ad te scripsisse et alios viros etiam. Quare vis{s}us sum ex officio facturus, si ipse quoque de hac re, quae maxime Reverendissimae Dominationis Tuae interesse videtur, litteras meas darem, quibus et tibi gratularer co<n>iugium hoc, et de ipso Gratiano testimonium meum darem. Quem profecto debes amare et habere in pretio non minus, quam alii omnes, cum propter bonos mores et eruditionem insignem, tum propter fidem in te et amicitiam, quod hoc coniugio testificatus est.
Vale, Praesul Reverendissime.
Vallisoleti, postridie Calendas Octobris 1537.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Tuae servitor doctor Abulensis Alobera subscripsit