Reverendissimo Domino, domino ⌊Ioanni Dan[tisc]o⌋, episcopo Culmensi, serenissimi ⌊[reg]is [Po]loniae⌋ consiliario [et orat]ori
Post adventum meum in ⌊Hispaniam⌋, Praesul Reverendissime, non scripsi ad te ullas litteras, propterea quod hactenus fuerim apud uxorem meam.
Praeteritis diebus veni ad curiam imperatricis ⌊Vallisoletum⌋, ubi vidi dominam ⌊Hisabellam Delgada⌋, a qua cum rogarem de filia tua domina ⌊Ioanna Dantisco⌋, respondit iam pridem locatam domino ⌊Iacobo Gratiano⌋, secretario ⌊augustae⌋. Laetatus sum valde tui causa, nam et ipsum ⌊Gratianum⌋ novi a multis annis profecto optimum et doctissimum, et item novi parentes, consanguineos et affines nobiles, probos utique et honestos.
Postea invisi puellam ipsam ⌊Ioannam Dantiscam⌋ apud ⌊matrem⌋ ipsius Gratiani, feminam sanctissimam, agentem. Quam ⌊puellam⌋ libenter intueor, quod videar Reverendissimam Dominationem Tuam videre, quae facie, gestu, incessu et reliquis sui corporis partibus adeo te refert, ut ovo ovum non sit similius.
Porro ⌊Gratianum⌋ ipsum video et alloquor cotidie in aula, qui dicit se ad te scripsisse et alios viros etiam. Quare vis{s}us sum ex officio facturus, si ipse quoque de hac re, quae maxime Reverendissimae Dominationis Tuae interesse videtur, litteras meas darem, quibus et tibi gratularer co<n>iugium hoc, et de ipso ⌊Gratiano⌋ testimonium meum darem. ⌊Quem⌋ profecto debes amare et habere in pretio non minus, quam alii omnes, cum propter bonos mores et eruditionem insignem, tum propter fidem in te et amicitiam, quod hoc coniugio testificatus est.
Vale, Praesul Reverendissime.