Letter #5629
Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-10-23
received [1537]-10-30 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi et postulato Varmiensi, amico carissimo et honorando
Reverendissime in Christo Pater, domine mi a[mice et] frater carissime.
Quibus opus habuit Paternitas Vestra Reverendissima litteris ad obtinendam translationem ad ecclesiam Varmiensem, et misi per nuntium eius, et alteras hic consignandas Georgio Hegiel curavi.
Negotia Prutenica per omnia ferme absolventur iuxta consilium et conclusa Dominationum Vestrarum et brevi mittentur istuc. Neque habeo, quo occupem in praesens Dominationem Vestram Reverendissimam, et discessus hinc meus ad regem Romanorum me urget et angit. Impendio enim premor et rex Romanorum nondum certiores nos fecit , quemnam in locum nos volet ad se venire, nam adhuc Viennae agit, regina vero Pragae. Exspectamus hac hebdomada ab illo significationem de loco.
Cupio bene valere Vestram Dominationem Reverendissimam. Cuius fraterno amori me commendo.
Cracoviae, XXIII Octobris MDXXXVII.
Vestrae Dominationis Reverendissimae frater Ioannes episcopus Cracoviensis, Regni Poloniae cancellarius scripsit
Postscript:
Dominus Nipschicz rediens huc peregit diligenter omnia, quaecumque ei erant a Dominationibus Vestris commissa. Ego etiam curabo, ut votis Dominationum Vestrarum fiat satis.