Letter #5677
Georg von BAYSEN (BAŻYŃSKI) to Ioannes DANTISCUSSchoneck (Skarszewy), 1539-06-12
received [1539]-06-15 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco, Dei et Apostolicae Sedis gratia episcopo Warmiensi, domino suo observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime.
Servitiorum meorum humili commendatione praemissa.
Misi mihi allatas litteras a Reverendissima Dominatione Vestra ad reliquos palatinos et castellanos, sed ubique praeventae sunt litterae reverendissimi episcopi Culmensis, deliberatum est autem in eam sententiam. Cum rescriptum regium non responderit litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae eo, quod maiestas regia nec diem, nec locum alium insinuaverit, nec indicendum seu statuendum commiserit, quare non videtur necessarium ante divi Michaelis festum convenire, sed ipsum diem sancti Michaelis in constituto loco praestolari. Instant enim tempora, ubi labori vacandum erit. Inde enim vacantiae dicuntur, id etiam ilustrissimo principi Prussiae respondendum censeo. Ne autem maiestas regia neglegentes arguat, posset id, si placeret, transcribi. Accedit alia occasio maiestati regiae scribendum. Ex quo Ludovicus a Mortangen, castellanus Elbingensis, praeterita sexta feria naturae concessit, cuius anima requiescat in sancta pace, verendum est, ne alius quispiam coram maiestate regia instaret pro loco, qui gravis esset reipublicae nostrae et consiliariis. Consultum igitur videtur maiestati regiae quantocius consulere ac suggerere, quem in locum defuncti praeficere dignetur. Visum est itaque, salvo saniori consilio, ut dominus Michael a Selislow in Mezelands succame<ra>rius Culmensis in locum defuncti surrogaretur, hoc est in castellanum Elbingensem, dominusque Fabianus Czema etc. in locum domini Michaelis et fieret succamerarius Culmensis. Et item domino Georgio a Conopat aulico regio etc. assignaretur succameratus Pomeraniae [h]oc meum sentire placuit [Reverendissi]mae Paternitati Vestrae perscribere.
Rogo Reverendissimam Dominationem Vestram, non dignetur gravari in eam sententiam, inquantum probaret, serenissimae maiestati regiae quamprimum transcribere et, si videretur, significare communicato cum nonnullis consiliariis consilio. Si etiam me nominare velit, relinquo arbitrio Paterntiatis Vestrae.
Scribo in eandem sententiam reverendissimo episcopo Culmensi, ut una vel singularibus litteris scriberet maiestati regiae. Cui me servitiaque mea Reverendissimae Dominationi Vestrae commendata esse precor. Quam Deus Optimus felicissime in multos annos sano corpore conservet.
Ex Schoneck, in octava Corporis Christi anno 1539.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae addictissimus Georgius a Baisen etc. Mevensis capitaneus scripsit