Letter #5699
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1531-09-23
received Regensburg, 1532-06-14 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Culmensi et nostro apud caesaream maiestatem consiliario et oratori sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dile text damaged⌈[le]le text damaged⌉cte.
Henricus senior burgrabius Misnae comes in Harterstein et dominus de Plawen accessit huc ad nos et retulit nobis quod cum post mortem patris sui a matre et tutoribus peregre a domo missus esset et mater interea temporis ad secunda vota concessisset hereditas illius fratrisque et sororum eius ampla et expedita sit per vitricum occupata. De qua et si tempore adhuc serenissimi domini Ludovici Hungariae et Bohemiae regis nepotis nostri carissimi iure egerit hactenus tamen iustitiam consequi non potuit partim quod mater in favorem mariti vitrici illius neget eum ex se genitum partim etiam quod propter insimulationem de homicidio in dominiis serenissimi domini regis Ferdinandi patrato iudicia amplius frequentare non audeat. In qua calamitate et miseria sua cum a nobis patrocinium implorasset, nos in commendationem illius dari litteras nostras ad serenissimum dominum Ferdinandum Romanorum, Hungariaeque et Bohemiae regem et ad alios Germaniae principes fecimus, quoniam autem et Paternitati Tuae commendatus esse cupiebat nos ut illius necessitatem amplius sublevemus, Paternitatem Tuam hortamur ut opera deligentia sua, quantum dignitati nostrae conveniet, illum iuvet, litterasque nostras quas in illius commendationem dedimus, serenissimo domino Romanorum regi et principibus electoribus ceterisque sacri Romani imperii ordinibus reddat nomine nostro. Rem nobis gratam Tua Paternitas factura.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, XXIII Septembris anno Domini M-o D-o XXXI-o paper damaged⌈[XXXI-o]XXXI-o paper damaged⌉ regni n[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉-o
Commissio propria sacrae regiae maiestatis