Ex litteris, quas ad nos proxime dedit Paternitas Vestra, singularem illius in causa ⌊citatorum⌋ sollicitudinem perspeximus. Quos nobis cum tanto studio commendet, dabitur a nobis opera, ut commendationis huius suae rationem a nobis habitam intelligat. Quod vero petivit a nobis, ut ante comitia causam illorum cognoscere dignaremur, id nos facere non posse ipsa intelligit, quandoquidem instant iam comitia et illi absunt longius. Postulavit hoc ipsum a nobis serenissimus ⌊filius noster⌋, cuius preces pro paterno nostro erga illum amore magnum apud nos pondus obtinent. Sed cui nos negare fas non esse duximus, negavit angustia temporis. Ea sumus fiducia de Paternitate Vestra, quod et episcopum, et primum ⌊consiliarium terrarum nostrarum Prussiae⌋ se esse memor, nihil nobis suadeat, quod aut ecclesiae, aut ⌊terris nostris Prussiae⌋ sit incommodaturum. Quo libentius illius consilia amplectimur. Nam cura et diligentia Paternitatis Vestrae provisum iri confidimus, ut, si qua usi erimus erga ⌊citatos⌋ facilitate, ea non modo non reddantur quidam deteriores, verum etiam alacriores deinceps efficiantur ad ea, quae sunt fidei suae atque officii praestanda.
Bene valeat Paternitas Vestra.
Datum in ⌊Vielawiess⌋, duodecima Decembris, anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo tertio, regni nostri tricesimo septimo.