» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #5717

Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1544-12-04
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-12-17

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, AGAD, AZ, 2999, f. 246
2copy in Latin, 18th-century, BK, 222, No. 37, p. 154
3copy in Latin, 18th-century, BCz, 61 (TN), No. 129, p. 517

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto

Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, supremus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae Masoviaeque etc. dominus et heres

Reverende in Christo Pater et Domine, sincere nobis dilecte.

Gratum nobis fuit ex litteris Paternitatis Vestrae cognoscere, quod maiores quoque civitates terrarum nostrarum Prussiae ad contributionem hanc duorum annorum iam tandem consensisse. Misimus ante dies plus minus quattuordecim cubicularium nostrum cum mandatis neque dubitamus, quin redditae sint Paternitati Vestrae litterae nostrae, quibus, quam optabat, libertatem oppidanis illius Vartenbergensibus concessimus. Quod quidem fecimus non gravatim, quo gratam esse nobis intelligat operam suam, quam in rebus nostris summa fide et diligentia praestare nobis semper consuevit.

Et bene valeat Paternitas Vestra.

Datae Cracoviae, quarta die mensis Decembris, anno Domini M-o D-o XLIIII, regni vero nostri anno tricesimo octavo.

Ex commissione sacrae regiae maiestatis propria