Letter #5717
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1544-12-04
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-12-17 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, supremus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae Masoviaeque etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater et Domine, sincere nobis dilecte.
Gratum nobis fuit ex litteris Paternitatis Vestrae cognoscere, quod maiores quoque civitates terrarum nostrarum Prussiae ad contributionem hanc duorum annorum iam tandem consensisse. Misimus ante dies plus minus quattuordecim cubicularium nostrum cum mandatis neque dubitamus, quin redditae sint Paternitati Vestrae litterae nostrae, quibus, quam optabat, libertatem oppidanis illius Vartenbergensibus concessimus. Quod quidem fecimus non gravatim, quo gratam esse nobis intelligat operam suam, quam in rebus nostris summa fide et diligentia praestare nobis semper consuevit.
Et bene valeat Paternitas Vestra.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, quarta die mensis Decembris, anno Domini M-o D-o XLIIII, regni vero nostri anno tricesimo octavo.
Ex commissione sacrae regiae maiestatis propria