Letter #5721
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-05-22
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-06-02 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloni[ae, supremus] dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae [etc. dominus e]t heres
Reverende in Christo Pater et Domine, sincere nobis dilecte.
Quae scrip[sit ad n]os Paternitas Vestra de palatinatu Pomeraniae, ea diligenter per nos expensa fuerunt. Quoniam vero C[ulmensis] castellanus ex pedibus tantum laborat, cetera sanus est atque ingenio valet, non visum [nobis est] eum praeterire. Nihilominus et thesaurarii terrarum nostrarum Prussiae rationem habuimus [et bur]grabiatum in gratiam Paternitatis Vestrae Georgio Schewka concessimus.
Quae bene valeat.
Datae [C]racoviae, XXII Maii MDXLV, regni nostri anno XXXIX.