Letter #5774
Nicolaus COPERNICUS to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1541-06-27
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino meo clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Accepi litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae humanissimas et admodum familiares, quibuscum etiam non dedignata est mittere ad lectorem librorum meorum epigramma elegans sane et ad rem, non meis meritis, sed Reverendissimae Dominationis Vestrae benevolentia singulari, qua studiosos prosequi solet. Ipsum igitur Reverendissimae Dominationis Vestrae titulum operi meo in fastigio praeponam, si modo dignum sit opus, quod a Reverendissima Dominatione Vestra exornari tantopere mereatur. Quod tamen dictitant me doctiores esse aliquid, quibus obsequi decet. Ego vero singularem benevolentiam et affectum erga me paternum, quo me prosequi non cessat Reverendissima Dominatio Vestra, quantum in me est, promereri eique in omnibus, quibus possum, uti debeo, servire et obsequi cupio.
Ex Frauemburg, XXVII Iunii 1541.
Eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae obsequentissimus Nicolaus Copernicus