Letter #5799
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1540-07-24
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Episcopo Varmiensi
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Quae scribit ad nos Paternitas Vestra de stipendiis, quae Lipsiae debentur iis, qui ex terrris nostris Prussiae propter ingenii cultum capiendum eo proficiscuntur, atque a nobis petit, ut rationem ineamus, qua provideri queat, ut ne stipendia ista intereant, AGAD, LL 8, f. 300v si nemo ex terris Prussiae Lipsiam fuerit profectus, ea abunde intelleximus.
Ceterum quod petit a nobis Paternitas Vestra, id ipsi potius eam, ut faciat, hortamur, rationemque nobis commonstret, qua stipendia ista conservari possint. Nam si alia non est, quam ut libera sit hominibus nostris Lypsiam profectio, etiam atque etiam videat Paternitas Vestra, ne, dum capiti mederi debeat, redivivam curasse videatur, nobis certe minor esse stipendiorum quam animarum iactura videtur.
De ceteris rebus ex litteris reverendi in Christo patris domini Samuelis episcopi Chelmensis et regni nostri vicecancellarii Paternitas Vestra cognoscet.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Vilnae, vigessima quarta mensis Iulii anno Domini millessimo quingentessimo quadragessimo, regni nostri XXXIIII-o.
Ad mandatum regiae maiestatis proprium