Letter #606
Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUSLeuven (Lovanium), 1531-03-31
received Ghent (Gandavum), [1531]-04-22 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Multis nominibus clarissimo viro Ioanni Dantisco episcopo Culmensi serenissimi Poloniae regis oratori domino suo Gandavi
Salutem.
Pergas, Domine mi, mecum certare muneribus, ego cedam harena et orabo te, ut alium tibi quaeras antagonistam. Maluissem, crede mihi, imagiunculam tui plumbeam quam sericum hoc maximo emptum. Si ergo Campensem tuum esse velis, abstine a mittendis, quaeso, muneribus; non enim amicitiam tuam ambivi munerum spe, sed fama nominis tui in amorem me perpulit et quoad vixero continebit. Temptavi apud quosdam ex nostris medicis, ut faciant, quod cupis, sed tam frigide respondent, ut putem eos scripto nihil acturos. Dixit mihi decanus facultatis medicinae doctores sententiam suam paucis verbis domino Cubitensi coram dixisse, ut autem scripto in eiusmodi agant neque huius neque ullius alterius academiae morem esse. Mitto regem contionatorem quem tantopere expetis cum psalmis aliquot, missurus reliquos, si vixero, brevi. Valde cuperem te cum domino Scheppero dignari libellum illum aliquo commentariolo ex Pasquillo [et] [a]liis quae quotidie experimini ; assidue enim inter splendidas nugas versamini. Vale, praesulum decus, et me quaeso domino Scheppero et domino Valdesio, dulci amico tuo, commenda.
Lovanii, ultima Martii 1531.
Tuus, quantus est, Ioannes Campensis
Postscript:
Reliquit hinc abiens apud me dominus Henemannus, alter Sarmata, nihil interim minus quam Sarmata, litteras binas ad dominum archiepiscopum Lundensem; eas non gravaberis spero mittere per Stratagema nostrum ad illum. Iterum vale, Domine animo meo carissime.