Letter #6104
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1536-03-06
received [1536]-03-08 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Chr[isto Pater], domine, frater et amice singula[riter] in Domino carissime [et] observande
Salutem et secu<n>d[arum] rerum successus Dominationi Vestrae Reverendissimae vehementer opto.
Paenultima Februa[rii] in Allenstein ad administratorem tradidi litteras eo, quod ... plerumque ex loco illo transeunt Thoroniam versus per Lobaviam negotiatores, quo eas ad manus Reverendissimae Dominationis Vestrae transmitteret, quod iam factum esse nihil ambigo. Nunc autem, quin hic subditus meus, Dominationi Vestrae Reverendissimae notus, eo etiam iter accipiet, nolui illum litteris meis vacuum et inonustum ad ipsam Dominationem Vestram Reverendissimam pervenire, tametsi nihil notificatione dignum nunc habeo, nisi istud, quod heri ad noctem accepi litteras a domino Iacobo Rese, affini meo, quae datae sunt Gdani die Cinerum , ipso die navem ibi appulisse, quae sexta feria ex Lubeca ante illum diem solverit, retulerunt illi, et etiam nonnullis litteras hoc ipsum continentes praesentarunt, quod pax inter electum regem Daniae et civitatem Lubicensem de ambone in ecclesiis declarata esset, exceptis Sundensi, Rostackiensi, Wismariensi, Haffniensi et Cubitensi, illi hoc sidus in sextam hebdomadam et desuper deliberandum suscepere.
Nuntius meus, quem VI-a Mathiae ad sacram regiam maiestatem misi, in reditu nondum a me visus est. Si quid Vestrae Reverendissimae Dominationi cognitu dignum percepero, partiar ad ipsamque volabit.
In Vilnam nuntii Mosci, Turci et Vallachi venere, ita dominus Kostka mihi scripsit. Pacem cum omnibus precor, praeter perfidum [Mos]chum, quo ille perfidiae suae debitas poenas accipiet Deum ... persecturum. Illam legem evangelicam nondum attigi, qua rogem [mal]e mihi facientibus, ut bene fiat. Qua matura non patitur, ut illis benefaciamus, a quibus patimur mala, si in hanc pacem Deus misereatur mei.
Vestram Reverendissimam Dominationem felicibus saeculis ager<e> dies et me sibi commendatissimum habere percupio.
Ex Helsberg, 6 Martii 1536.
Reverendissimae Dominationis Vestrae totus Mauricius episcopus Varmiensis scripsit