⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae 25 huius datas heri accepi, amoris et benevolentiae in me eiusque in hunc locum visendi me et offerendi suavissimi amoris amplectendi plenas. Tametsi mihi, Reverendissime Domine, eius ad me accessus esset desideratissimus atque gratiosissimus, visum tamen mihi est conveniens, quo priusquam me inviset, hanc meam in Reverendissimam Dominationem Vestram affectionem cum ⌊capitulo⌋, vel saltem illius facinoris partem, explanem et non conceptam rem confundam, sed potius felici exitu finiam et claudem. Nam quemadmodum hic inclusus articulus sonat, ita ipsum in electione mea inter alios servare iuravi. Si nunc rem proponerem ⌊capitulo⌋, post nostram congressionem quis non arbitraretur, hoc factum esse et collusum, cum insimul fuerimus, capitulo non in antea consulentes.
Quod etiam dixi domino ⌊Ioanni de Verden⌋, cui consuluimus, quo ⌊Ioannem Timmermann⌋ ad se vocaret et cum nonnullis ageret, eosque in sententiam nostram bonis suasionibus adigeret, si non omnes, saltem saniorem partem. Nam scio regias litteras, quibus ⌊sua maiestas⌋ improperat conceptam coadiutoriam cum domino ⌊custode⌋ simoniacam, acta admonition[e], plurimorum animos offendisse et ideo electionis privilegium contaminatum esse etc., et quemadmodum in nihilum redactum vel saltem viciosum effectum.
Praetere[a] hoc negotium, meo iudicio, properantem, sed maturam requirit sollicitationem. Ego etiam ad me vocavi ⌊Ioannem Timmerman⌋, sed non potest ante festu<m> Pentecosten ⌊huc⌋ venire, quia est unus ex nu<n>tiis nostris pro hac Dominica Exaudi in ⌊Sambiam⌋ ad illustrissimum ⌊ducem Prussiae⌋ v[i]sendi granicies aquarum. Depost ad me volabit et Vestra Reverendissima Dominatio post festum Corporis Christi, ut reor, commodius, cautius et tutius me visitabit. Et hoc ipsum intendo bono tempore Dominationi Vestrae Reverendissimae. Si etiam Dominatio Vestra Reverendissima anticipare visendi me statuerit, erit ipsa mihi profecto gratissimus hospes. Quod relinquo eius arbitrio et prudentia.
In re Danica dixi ⌊domino a Verden⌋, quod cauti simus et non statuamus nos ipsos socios belli, nisi urgente et compellente necessitate etc. Si quid ultra occurrerit, quam iam si[gn]ificavi ⌊regiae maiestati⌋ aut ⌊reverendissimo Plocensi⌋, quam iam innotuimus, cum tabellario Reverendissimae Dominationis Vestrae, si suam praesentiam mihi exhibuerit, significabo.
Cum his cupio Reverendissimam Dominationem Vestram diu a Deo incolumem et felicem et me illius gratia conservari.