Letter #6108
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1536-05-28
received [1536]-05-31 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice praestantissime et frater in Christo carissime atque plurimum observande.
Litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae 25 huius datas heri accepi, amoris et benevolentiae in me plenas eiusque in hunc locum visendi me et offerendi suavissimi amoris amplectendi plenas. Tametsi mihi, Reverendissime Domine, eius ad me accessus esset desideratissimus atque gratiosissimus, visum tamen mihi est conveniens, quo priusquam me inviset, hanc meam in Reverendissimam Dominationem Vestram affectionem cum capitulo, vel saltem illius facinoris partem, explanem et non conceptam rem confundam, sed potius felici exitu finiam et claudem. Nam quemadmodum hic inclusus articulus sonat, ita ipsum in ... illegible⌈...... illegible⌉ electione mea inter alios servare iuravi. Si nunc rem proponerem capitulo, post nostram congressionem quis non arbitraretur, hoc factum esse et collusum, cum ... illegible⌈...... illegible⌉ insimul fuerimus, capitulo non in antea consulentes.
Quod etiam dixi domino Ioanni de Verden, cui consuluimus, quo Ioannem Timmermann ad se vocaret et cum nonnullis ageret, eosque in sententiam nostram bonis suasionibus adigeret, si non omnes, saltem saniorem partem. Nam scio regias litteras, quibus sua maiestas improperat conceptam coadiutoriam cum domino custode simoniacam, acta ... illegible⌈...... illegible⌉ admo(niti)one stain⌈[e]e stain⌉, plurimorum animos offendisse et ideo electionis privilegium ... illegible⌈...... illegible⌉ contaminatum esse etc., et quemadmodum in nihilum redactum vel saltem viciosum effectum.
Praeterea paper damaged⌈[a]a paper damaged⌉ hoc negotium, meo iudicio, properantem, sed maturam requirit sollicitationem. Ego etiam ad me vocavi Ioannem Timmerman, sed non potest ante festu<m> Pentecosten huc venire, quia est unus ex nu<n>tii written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉iiii written over ...⌉s nostris pro hac Dominica Exaudi in Sambiam a written over d⌈daa written over d⌉d illustrissimum ducem Prussiae vi stain⌈[i]i stain⌉sendi granicies aquarum. Depost ad me volabit et Vestra Reverendissima Dominatio Vestra post festum Corporis Christi, ut reor, commodius, cautius et tutius me visitabit. Et hoc ipsum intendo bono tempore Dominationi Vestrae Reverendissimae. Si etiam Dominatio Vestra Reverendissima anticipare visendi me statuerit, erit ipsa mihi profecto gratissimus hospes. Quod relinquo eius arbitrio et prudentia.
In re Danica dixi domino a Verden, quod cauti simus et non statuamus nos ipsos socios belli, nisi urgente et compellente necessitate etc. Si quid ultra occurrerit, quam iam sign stain⌈[gn]gn stain⌉ificavi regiae maiestati aut reverendissimo Plocensi, quam iam innotuimus, cum tabellario Reverendissimae Dominationis Vestrae, si suam praesentiam nobis mihi exhibuerit, significabo.
Cum his cupio Reverendissimam Dominationem Vestram diu a Deo incolumem et felicem et me illius gratia conservari.
Ex Helsberg, properanter Dominica Exaudi, 1536, 28 Mai.
Reverendissimae Dominationis Vestrae sincerus in omnibus frater Mauricius Warmiensis