Letter #621
Sigmund von HERBERSTEIN to Ioannes DANTISCUSEsztergom, 1531-05-07
received Ghent (Gandavum), [1531]-05-29 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo domino, domino Ioanni Dantisco, episcopo Culmensi, oratori serenissimi Poloniae regis apud sacram caesaream maiestatem, domino meo gratiosissimo et observandissimo
In curia caesaris
Reverendissime Domine, domine observandissime. Post mei et servitiorum meorum commendationem.
Hac nocte sunt mihi allatae litterae Vestrae Reverendissimae Dominationis, quibus hortatur, ut adiunctu written over a⌈auu written over a⌉s fasciculus quam primum ad illustrissimum dominum castellanum Cracoviensem transmittatur. Quem hodie abhinc Viennam versus misi et ordinavi, ut quam primum transmittatur. Misi quoque iam pridem alios duos fasciculos Cracoviam iuxta desiderium Vestrae Reverendissimae Dominationis. Et quod usque hodie ad Illius Reverendissimae Dominationis scripta non responderim, in causa est, quod praecise eo tempore vocatus eram ex abrupto in curiam serenissimi regis mei venire. Veni et celerrime expeditus ad serenissimum regem Poloniae iter arripui. Denuo revocatus et ad hanc provinciam delegatus heri huc cum domino Wilhelmo de Rogndarff etc. et domino Leonardo de Fels etc. veni pro firmandis indutiis annalibus. Duxeram litteras Vestrae ills Reverendissimae Dominationis nomine versus Cracoviam. Abinde sperabam me bono otio posse Vestrae Reverendissimae Dominationi respondere. Supplico igitur Eidem Vestrae Reverendissimae Dominationi me in ea re excusatum habere et Sibi persuadere, quicquid in mittendis eiusmodi litteris et aliis quibuscumque potero Illi inservire, id percupide me facturum et cum diligentia.
Misi etiam litteras illas annexas ad reverendissimum dominum archiepiscopum Rosanensem ad manus domini Wolfen Grastwein, sororii mei, ut illas praesentet. Apud nos nihil novi habetur, nisi quod quidam Hungari practicant, ut neutrum litigantium pro regno suscipiant, sed quendam tertium cuperent. Gens inquieta, quae semper suum quaerit malum . His Vestrae Reverendissimae Dominationi me et servitia mea denuo commendo.
Ex Strigonio, 7 Maii anno Domini 1531.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis deditissimus Sigismundus ab Herberstain