Ex ⌊Londino⌋ primaria ⌊regni
Angliae⌋ civitate 1522-10-12⌊XII huius(!) mensis1522-10-12⌋ diffuse omnia, quae apud serenissimum ⌊regem Angliae⌋ et apud reverendissimum dominum ⌊cardinalem
Eboracensem⌋ egerim, cum omnibus domini ⌊magistri generalis⌋ moliminibus, quae per ⌊Theodericum de Schonberg⌋ struit, ⌊⌋. Ex his intelliget, quatenus indutiis ⌊Thoroniae⌋ confectis fidendum, et quid ⌊fratres isti⌋ praetendant. Omnia extrema temptantur, et nihil, quo conceptis dolis et insidiis satisfactum iri possit, contra Deum fidem et honorem praetermittitur. Non ambigo, quin Sacratissima Maiestas Vestra pro sua incomparabili prudentia fortes obices machinis huiusmodi in glacie fixis opponet. In novissimis meis litteris per totum fere de ⌊⌊Dedalo⌋ illo ⌊domini magistri⌋⌋ fabula narrabatur utque illam aliquando absolvam, illic rursus incipiendum est, ubi imperfectam reliqui.
Conveni in ⌊Londino⌋ interpretem, qui cum ⌊illo⌋, postquam ego ad serenissimum ⌊regem Angliae⌋ iveram, se etiam illac contulit; ille mihi omnia, quomodo a rege susceptus et expeditus fuerat, recensuit. In primis mihi referebat, quod inter eundum in quodam oppidulo, nolens recta ad curiam ⌊regis⌋ ire, reditum meum praestolabatur; et cum esset in fenestra, casu evenit, quod cum illa pompa, ut prius scripsi, illius hospitium praeterirem; a me tamen non fuit visus. Et cum quidam cum
⌊eo⌋ stans interrogaret, quis esset, qui sic cum pompa a ⌊rege⌋ reduceretur, respondit Germanice „es sein Polekchen”. Et cum ille instaret et plura de me quaesivisset, non dedit illi responsum et tandem maestus et tacens per totam cenam sedit. Altero die quaerens opportunitatem, ut ⌊regem⌋ alloqueretur, tempore prandii se ad aulam intrusit, et cum rex egrederetur, fecerat quaedam verba Latina vehementi sermone satis diu coram rege, qui ⌊illi⌋ nihil aliud quam data manu dixit „Vale” et ad mensam se contulit. ⌊Bonus inde vir⌋ furia quadam percitus ex aula properabat. Erant ibi aliqui de officialibus, quos muneribus sibi devinxerat. Rogarunt ⌊eum⌋,
ut cum illis pranderet, quod torvo, ut est, vultu recusavit, et ad equos abiit recta in ⌊Scotiam⌋, et deinde ad ⌊regem Daciae⌋ iturus. Ista fuit tota ⌊illius architecti⌋ a serenissimo ⌊rege Angliae⌋ absolutio. In
⌊Londino⌋ vero ab hospite absolvi non poterat, nisi vendita catena
aurea, quae trecentos ducatos continebat. De istis paucos pro ulteriori viatico secum tulit et ⌊regi⌋ et ⌊cardinali⌋ atque omnibus ⌊Anglicis⌋ imprecabatur. Antequam tamen ⌊Londinum⌋ exiret, non potuit sibi temperare, quin moribus suis furiosis uteretur. Ante hospitium, in quo fuerat, erant arma seu insignia domini ⌊comitis de Tarnow⌋ et nobilium, qui eum comitabantur, affixa. Quae iussit
cultellis scindi et destrui; et cum hoc illius servi facerent, quaesitum est ab eis, cur picturas lacerarent. Responderunt, quod nullus Polonorum esset dignus, ut aliquod insigne ferret, et
multa alia, quae tamen illi a plerisque magis ad insaniam, quam ad
industriam, de qua plurimum gloriatur,
sunt imputata. Et cum a sculptore illius effigies in lignum esset
sculpta, ut aliae adinstar ex aere vel plumbo funderentur, reliquit
hoc lignum in mensa cum aliis rebus et libellis. Nocte venerant mures
et ex illius simulacro nares, os et barbam corroserunt. Fertur
impense indignatus dixisse „Nonne erant in propinquo candelae,
casei, libelli? Quis daemon mures in meam faciem impellit? Non possum aliud credere, quin ex Polonia huc
venerint, ubi et catellis et muribus sum exosus”. Et, ut est
levis et inconstans, interdum laudabat, interdum vituperabat Polonos.
In hoc tamen fuit solitus Polonos commendare asserens, quod si
videret in uno campo pari numero Anglicos et Polonos, et utrosque
suis armis utentes, mallet esse cum Polonis, quam Anglicis, plus
Polonis roboris et peritiae militaris tribuens. Haec a doctore
Michaele Sandeci(!) decano Wratislaviensi accepi, qui cum illo hic
longam habuit consuetudinem. Is mihi etiam dixit, quod ab eo
intellexisset magistrum generalem cum marchione Casimiro quasdam
habere simultates, quas uterque dissimulat, et quod cum cardinale
Salczburgensi non sint contenti, quem suspectum habent, quod plus
partibus Sacratissimae Maiestatis Vestrae, quam illis sit affectus.
Hoc hinc credo, quia cardinalis aucupatur, ut scripsi ex Nurumberga,
quae pars ei plus sit datura, et isti non habent, quod dent. Rettulit
etiam mihi idem doctor Theodericum sibi magnam spem de archiepiscopo
Strigoniensi polliceri, quod ego qualiter aestimare debeam, nescio,
quodque potissimam fiduciae suae partem, si res ad cognitionem
pervenerit, in abbatem de Fulda ponant, qui ordinis
in hac causa debet esse procurator, certam sibi de tota Prussia
recuperanda promittens victoriam. Multa praeterea fabulis anilibus
similia, quae, ne huiusmodi ineptiis sim morosior, et ut
finem semel de hoc pseudolo faciam, praetereo.
Et, ut res meae ulterius habeant, quod annotarem, operae pretium duxi. ⌊⌋; dies noctesque in summo taedio, erantque interea, quod hic sum, aliquot tempestates in mari ita validae, per ventos iam nobis fere ad integrum mensem contrarios, quod ex his plures naves desiderantur; neque adhuc, quando hinc solvere possimus, propter flatus continue nobis adversos quisquam potis est intelligere. Ad ⌊hunc portum⌋ oratorum ⌊maiestatis caesareae⌋ et omnium consilio, qui istarum rerum experientiam habent, me contuli, non temere me huc ingessi, non tamen possum invito caelo et obstrepentibus auris exire; et tempus, quanto diutius exspectatur, tanto magis crudescit et fit insolentius. Dicitur mihi, quod oratores caesaris, dominae ⌊Margarethae⌋ et alii hinc semper solvere sint consueti, et quod etiam aliquot diebus hic fuerint immorati, et novissime oratores ⌊regis Angliae⌋ hic per mensem stetisse ventum exspectando. Est hic etiam parva navis pro transvehendis postis posita, quae, si hac hora postarius ex⌊Flandria⌋ applicaret, adversantibus ventis exire non posset, licet remis et velis utatur. Habeo cum illa pactum, si citius se auderet mari credere, quam ista ex ⌊Portugalia⌋, quam conduxi, ut me cum ea aleae exponerem. Optarem mihi alas, si foret possibile, non tamen quales habuit ⌊Icarus⌋, ut volando mandata Serenissimae Maiestatis
Vestrae possem exsequi, sed in vetitum sub hoc casu niti non datur. Mora haec, si erit longior, non solum me magis anxium, sed etiam, qui iam in aula Serenissimae Maiestatis Vestrae canescere coepi, totum canum reddet.
Continui hic apud me interpretem meum Anglicanum hactenus; nolui eum dimittere, donec me navem ascendentem videret, ut cum certitudine me esse in navigatione istae meae litterae ad Sacratissimam Maiestatem Vestram pervenirent. Cum vero neque nautis neque mihi spes est ex certissimis coniecturis, propter continuas pluvias, grandines et horrendas tempestates, quod hoc mense prosperum ventum habere poterimus, non potui eum propter has meas litteras, ut tutius per illum ⌊Lundinum⌋ perferrentur, diutius detinere. Accepto itaque alio, illum ut curaret, quod eae litterae ⌊Antverpiae⌋ ⌊Fuggaris⌋ redderentur, expedivi. Ego cf. Vulg. Mt 8 26 Et dicit eis Iesus: Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna; Vulg. Lc 8 25 Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et oboediunt ei? ⌊Dei clementia, qui ventis et mari imperatcf. Vulg. Mt 8 26 Et dicit eis Iesus: Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna; Vulg. Lc 8 25 Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et oboediunt ei? ⌋, hic exspectabo, et quamprimum se prosper flatus offeret, non me rigidus December, non me procellosa hiems neque me ab hospitibus aperta pericula morabuntur, Deo me per hoc tumidum pelagus commendabo, et quantum possum celerius ad maiestatem caesaream, ubiubi sit,
cf. Cic. Fam. 14 1 7 sed si offendet me loci celebritas, alio me conferam; Cic. Att. 3 11 1 si spes erit ea quae rumoribus adferebatur, ad te me conferam ⌊me conferamcf. Cic. Fam. 14 1 7 sed si offendet me loci celebritas, alio me conferam; Cic. Att. 3 11 1 si spes erit ea quae rumoribus adferebatur, ad te me conferam ⌋.
In quam gravibus hic sim expensis male in cibo et potu vivendo, reverendissimo domino Posnaniensi descripsi. Homines hic neque Deum timent neque conscientias habent. In ⌊Germania⌋ metsextus, cum sex equis, tantum per unum diem, quantum hic sine equis non exposui. Et quemadmodum hic superius descripsi, quod in hoc ⌊oppido⌋ 15 diebus sim immoratus, nunc dies agitur vicesimus et adhuc, quando abeundum, certus esse non possum. Ventus ex occidente sic est perseverans, quod toto hoc mense et multis ante diebus nulla navis ex his partibus in ⌊Hispania⌋m solvere potuit. Quapropter Maiestati Vestrae Sacratissimae humillime supplico, moram hanc quam invitus et sub duro hoc taedio ago, clementer perpendat et mei ulterius rationem habeat.
De reditu meo, cum adhuc medium itineris non confecerim, nihil certi augurari possum. Cuperem nihilominus cum primis a Maiestate Vestra Sacratissima fieri certior, si debeam in redeundo iuxta instructionem mihi datam illustrissimum ⌊ducem Georgium Misnensem⌋ convenire nec ne. Si ex ⌊Hispania⌋ ad illius illustritatem redire debeo, cf. Verg. A. 1 343 longa est iniuria, longae ambages; sed summa sequar fastigia rerum ⌊longae erunt ambagescf. Verg. A. 1 343 longa est iniuria, longae ambages; sed summa sequar fastigia rerum ⌋ et iterum ingens erit circuitus, antequam me rursus ad Sacratissimam Maiestatem Vestram referam. Possem commodius, si hoc bellum inter ⌊caesarem⌋ et ⌊Gallos⌋ non sedabitur, per Regnum Neapolitanum redire. Mandatum in hoc casu a Maiestate Vestra Sacratissima humiliter exspecto et nihil omittam, cf. Pl. Am. 505 citius quod non facto est usus fit quam quod facto est opus ⌊quod facto est opuscf. Pl. Am. 505 citius quod non facto est usus fit quam quod facto est opus ⌋.
Quae hic nova feruntur, non sunt undiquaque certa, cum hic in fine huius mundi
procul a curia regis spargantur. Paulo ante dicebatur, quod fuerit
inter caesaris et regis Angliae exercitus et Gallos magnus
conflictus; quis vero vicerit, erat adhuc dubium. Nuper venerunt
alia, quod amiralis regis Angliae cum suo exercitu redierit ex
Francia et gentes ad hiemandum circa Calisium deposuerit, et quod per
centum miliaria Gallica in Gallia ingentia damna igne et ferro
fecerit sine ulla Gallorum resistentia. De conflictu nihil, quodque
gentes caesaris se etiam pro hac hieme in Flandria locaverint, et
quomodo se tam caesariani, quam etiam Angli, pro futuro vere rebus
omnibus bellum spectantibus contra Gallos parent, et quod caesar et
rex Angliae in propriis personis contra Gallos debeant proficisci.
Venerunt huc ante aliquot dies novem naves ex Hispania et Portugalia bene armatae, quae ad Antverpiam tendunt. Dicebatur a mercatoribus,
qui in illis erant, quod caesar esset in Valdolit civitate non procul
a Burgis, et quod strictam faceret iustitiam de illis, qui in
Hispania rebellarunt, misissetque non contemnendum exercitum ex
Hispania ad recuperandum civitatem Baionam in Piscania, quam Gallus,
dum hinc caesar traiceret, ceperat. Sed postquam exercitus iste
propter munitiones a Gallis factas nihil proficeret, in circuitu et
finibus Galliae hostiliter saevitum est. Et quod caesar pro vere
futuro ex Hispania omnes suos conatus et vires contra Gallos exponet.
Ex Italia dux ⌊Prosper Columna⌋ ab alio latere cum valido exercitu
mittetur, ex Germania versus Lothoringiam delectus habebuntur, ut sic
ab omni parte Galliam adoriatur. Neque deponere intendit arma donec
regem Galliae aut humiliorem aut exulem reddat.
Redierunt
huc etiam duae naves armatae, quae oratores serenissimi regis Angliae
in Hispaniam vexerant. Milites ex illis dicunt, quod inter eundum sex
naves Gallicas obviam habuissent, cum quibus dum per
integrum diem et noctem conflictationes fecissent, unam ex illis
tormentis sic perforarunt, quod nequaquam subsistere potuit; unde
potiores homines captivos abduxerunt et viliores animas cum nave
merserunt, reliquas vero in fugam verterunt. Dicitur etiam, quod ante aliquot dies ex portu ⌊Coronia⌋, ad quem ego tendo, navis una a ⌊Gallis⌋ fuerit recepta hominibus cumba ex illa ad litus fugientibus, et quod Gallicanae naves, plures hoc tempore, hinc inde in mari vagantes in dies videantur, consuliturque mihi, quod inter navigandum non in utramque aurem dormiam, ne a Gallis capiar. Qui tales sunt, quod neque amicis in mari parcant, suo stipendio militantes, quaecumque offendunt, si possunt, capiunt, depraedantur, trucidant, et, ne sciatur, naves perfossas in profundum demittunt. Fecerunt his diebus in quibusdam insulis ad regem Angliae spectantibus praeter hominum opinionem illas ingressi ingentia damna. Et hoc ⌊oppidum⌋ bene dives, opportunissimum ad istam partem habens portum sibi non parum timet. Neque hic in portu sum satis tutus, nam murum non habet, sed castrum est ad mare situm. Et in litore, ubi portui naves applicant, machinas aliquot disposuerunt incolae, quae tamen, si decem armatae naves hostiles se huc inferrent, parum vel nihil earum cursum impedirent. Sum igitur, quandocumque hinc Deo propitio solvero, tum maris, tum hostium formidine in periculo, quod nihilominus, modo optata se aura offerat, ut fidelis servus Sacratissimae Maiestatis Vestrae alacer subibo.
Habuit me 1522-11-10⌊hodie1522-11-10⌋ in prandio praelatus dives doctor et Oxoniensis ecclesiae vicarius in spiritualibus generalis, qui nuper ex ⌊Londino⌋ huc venit. Dixit mihi, quod rex Scotiae his diebus cum rege Angliae, qui illius ex sorore nepos est, de pace firma post duorum mensium indutias
convenire in Anglia debeat, et quod inter eos etiam contra Gallos
liga fiet. Dicitur etiam, quod Rhodos obsideatur adhuc a Turcis et
caesarem cum rege Portugaliae Rhodianis commeatum et suppetias cum
aliquot bonis navibus misisse; et quod rex Portugaliae Iohannes
habens XXII annos apud pontificem laboret, quod suam novercam
Leonoram caesaris sororem in coniugem ducere possit.
Feruntur plura alia plus quam fabulosa, quibus Sacratissimae
Maiestati Vestrae nolui esse morosior.
Deus Optimus Maximus faxit, ut ex aula maiestatis caesareae brevi, quemadmodum cupio et spero, certiora describere possim. Commendo me suppliciter Sacratissimae Maiestati Vestrae ut domino meo clementissimo et rogo longae et durae meae servitutis aliquando per occasionem clementem dignetur habere rationem.