Letter #6225
Ioannes DANTISCUS to Sigismund I JagiellonPlymouth, 1522-11-10
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioannes Dantiscus orator apud caesarem Carolum Quintum Sigismundo Primo regi Poloniae.
Sacratissima Maiestas Regia et Domine, domine clementissime. Post humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
Ex Londino primaria regni Angliae civitate XII huius(!) mensis diffuse omnia, quae apud serenissimum regem Angliae et apud reverendissimum dominum cardinalem Eboracensem egerim, cum omnibus domini magistri generalis BJ 6557, f. 42r moliminibus, quae per Theodericum de Schonberg struit, descripsi. Ex his intelliget, quatenus indutiis Thoroniae confectis fidendum, et quid fratres isti praetendant. Omnia extrema temptantur, et nihil, quo conceptis dolis et insidiis satisfactum iri possit, contra Deum fidem et honorem praetermittitur. Non ambigo, quin Sacratissima Maiestas Vestra pro sua incomparabili prudentia fortes obices machinis huiusmodi in glacie fixis opponet. In novissimis meis litteris per totum fere de Dedalo illo domini magistri fabula narrabatur utque illam aliquando absolvam, illic rursus incipiendum est, ubi imperfectam reliqui.
Conveni in Londino interpretem, qui cum illo, postquam ego ad serenissimum regem Angliae iveram, se etiam illac contulit; ille mihi omnia, quomodo a rege susceptus et expeditus fuerat, recensuit. In primis mihi referebat, quod inter eundum in quodam oppidulo, nolens recta ad curiam regis ire, reditum meum praestolabatur; et cum esset in fenestra, casu evenit, quod cum illa pompa, ut prius scripsi, illius hospitium praeterirem; a me tamen non fuit visus. Et cum quidam cum eo stans interrogaret, quis esset, qui sic cum pompa a rege reduceretur, respondit Germanice „es sein Polekchen”. Et cum ille instaret et plura de me quaesivisset, non dedit illi responsum et tandem maestus et tacens per totam cenam sedit. Altero die quaerens opportunitatem, ut regem alloqueretur, tempore prandii se ad aulam intrusit, et cum rex egrederetur, fecerat quaedam verba Latina vehementi sermone satis diu coram rege, qui illi nihil aliud quam data manu dixit „Vale” et ad mensam se contulit. Bonus inde vir furia quadam percitus ex aula properabat. Erant ibi aliqui de officialibus, quos muneribus sibi devinxerat. Rogarunt eum, ut cum illis pranderet, quod torvo, ut est, vultu recusavit, et ad equos abiit recta in Scotiam, et deinde ad regem Daciae iturus. Ista fuit tota illius architecti a serenissimo rege Angliae absolutio. In Londino vero ab hospite absolvi non poterat, nisi vendita catena orig. cathena⌈catenacatena orig. cathena⌉ aurea, quae trecentos ducatos continebat. De istis paucos pro ulteriori viatico secum tulit et regi et cardinali atque BJ 6557, f. 42v omnibus Anglicis imprecabatur. Antequam tamen Londinum exiret, non potuit sibi temperare, quin moribus suis furiosis uteretur. Ante hospitium, in quo fuerat, erant arma seu insignia domini comitis de Tarnow et nobilium, qui eum comitabantur, affixa. Quae iussit cultellis scindi et destrui; et cum hoc illius servi facerent, quaesitum est ab eis, cur picturas lacerarent. Responderunt written over it⌈iterunterunt written over it⌉, quod nullus Polonorum esset dignus, ut aliquod insigne ferret, et multa alia, quae tamen illi a plerisque magis ad insaniam, quam ad industriam, de qua plurimum gloriatur superinscribed⌈gloriaturgloriatur superinscribed⌉, sunt imputata. Et cum a sculptore illius effigies in lignum esset sculpta, ut aliae adinstar ex aere vel plumbo funderentur, reliquit hoc lignum in mensa cum aliis rebus et libellis. Nocte venerant mures et ex illius simulacro nares, os et barbam corroserunt. Fertur impense indignatus dixisse „Nonne erant in propinquo candelae, casei, libelli? Quis daemon mures in mures meam faciem impellit? Non possum aliud credere, quin ex Polonia huc venerint, ubi et catellis et muribus sum exosus”. Et, ut est levis et inconstans, interdum laudabat, interdum vituperabat Polonos. In hoc tamen fuit solitus Polonos commendare asserens, quod si videret in uno campo pari numero Anglicos et Polonos, et utrosque suis armis utentes, mallet esse cum Polonis, quam Anglicis, plus Polonis roboris et peritiae militaris tribuens. Haec a doctore Michaele Sandeci(!) decano Wratislaviensi accepi, qui cum illo hic longam habuit consuetudinem. Is mihi etiam dixit, quod ab eo intellexisset magistrum generalem cum marchione Casimiro quasdam habere simultates, quas uterque dissimulat, et quod cum cardinale Salczburgensi non sint contenti, quem suspectum habent, quod plus partibus Sacratissimae Maiestatis Vestrae, quam illis sit affectus. Hoc hinc credo, quia cardinalis aucupatur, ut scripsi ex Nurumberga, quae pars ei plus sit datura, et isti non habent, quod dent. Rettulit etiam mihi idem doctor Theodericum sibi magnam spem de archiepiscopo Strigoniensi polliceri, quod ego qualiter aestimare debeam, nescio, quodque potissimam fiduciae suae partem, si res ad cognitionem pervenerit, BJ 6557, f. 43r in abbatem de Fulda ponant, qui ordinis in hac causa debet esse procurator, certam sibi de tota Prussia recuperanda promittens victoriam. Multa praeterea fabulis anilibus similia, quae, ne huiusmodi ineptiis sim morosior, et ut superinscribed⌈utut superinscribed⌉ finem semel de hoc pseudolo faciam, praetereo.
Et, ut res meae ulterius habeant, quod annotarem, operae pretium duxi. Exivi Londinum XIII Octobris et perveni huc 22 per multas malarum viarum incommoditates et cum tam magnis expensis, quas numquam antea per iter et sic breve tempus feci (quemadmodum ad unguem reverendissimo domino Posnaniensi descripsi), iamque hic per dies 15 sum immoratus prosperum ventum exspectans; dies noctesque in summo taedio, erantque interea, quod hic sum, aliquot tempestates in mari ita validae, per ventos iam nobis fere ad integrum mensem contrarios, quod ex his plures naves desiderantur; neque adhuc, quando hinc solvere possimus, propter flatus continue nobis adversos quisquam potis est intelligere. Ad hunc portum oratorum maiestatis caesareae et omnium consilio, qui istarum rerum experientiam habent, me contuli, non temere me huc ingessi, non tamen possum invito caelo et obstrepentibus auris[1] exire; et tempus, quanto diutius exspectatur, tanto magis crudescit et fit insolentius. Dicitur mihi, quod oratores caesaris, dominae Margarethae et alii hinc semper solvere sint consueti, et quod etiam aliquot diebus hic fuerint immorati, et novissime oratores regis Angliae hic per mensem stetisse ventum exspectando. Est hic etiam parva narvis pro transvehendis postis posita, quae, si hac hora postarius exFlandria applicaret, adversantibus ventis exire non posset, licet remis et velis utatur. Habeo cum illa pactum, si citius se auderet mari credere, quam ista ex Portugalia, quam conduxi, ut me cum ea aleae exponerem. Optarem mihi alas, si foret possibile, non tamen quales habuit Icarus, ut volando mandata Serenissimae Maiestatis Vestrae possem exsequi, sed in vetitum sub hoc casu niti non datur. Mora haec, si erit longior, non solum me magis anxium, sed etiam, qui iam in aula Serenissimae Maiestatis Vestrae canescere coepi, totum canum BJ 6557, f. 43v reddet.
Continui hic apud me interpretem meum Anglicanum hactenus; nolui eum dimittere, donec me navem ascendentem videret, ut cum certitudine me esse in navigatione istae meae litterae ad Sacratissimam Maiestatem Vestram pervenirent. Cum vero neque nautis neque mihi spes est ex certissimis coniecturis, propter continuas pluvias, grandines et horrendas tempestates, quod hoc mense prosperum ventum habere poterimus, non potui eum propter has meas litteras, ut tutius per illum Lundinum perferrentur, diutius detinere. Accepto itaque alio, illum ut curaret, quod eae litterae Antverpiae Fuggaris redderentur, expedivi. Ego Dei clementia, qui ventis et mari imperat, hic exspectabo, et quamprimum se prosper flatus offeret, non me rigidus December, non me procellosa hiems neque me ab hospitibus aperta pericula morabuntur, Deo me per hoc tumidum pelagus commendabo, et quantum possum celerius ad maiestatem caesaream, ubiubi sit, me conferam.
In quam gravibus hic sim expensis male in cibo et potu vivendo, reverendissimo domino Posnaniensi descripsi. Homines hic neque Deum timent neque conscientias habent. In Germania metsextus, cum sex equis, tantum per unum diem, quantum hic sine equis non exposui. Et quemadmodum hic superius descripsi, quod in hoc oppido 15 diebus sim immoratus, nunc dies agitur vicesimus et adhuc, quando abeundum, certus esse non possum. Ventus ex occidente sic est perseverans, quod toto hoc mense et multis ante diebus nulla navis ex his partibus in Hispaniam solvere potuit. Quapropter Maiestati Vestrae Sacratissimae humillime supplico, moram hanc quam invitus et sub duro hoc taedio ago, clementer perpendat et mei ulterius rationem habeat.
De reditu meo, cum adhuc medium itineris non confecerim, nihil certi augurari possum. Cuperem nihilominus cum primis a Maiestate Vestra Sacratissima fieri certior, si debeam in redeundo iuxta instructionem mihi datam illustrissimum ducem Georgium Misnensem convenire nec ne. Si ex Hispania ad illius illustritatem redire debeo, longae erunt ambages et iterum ingens erit circuitus, antequam me rursus ad Sacratissimam Maiestatem Vestram BJ 6557, f. 44r referam. Possem commodius, si hoc bellum inter caesarem et Gallos non sedabitur, per Regnum Neapolitanum redire. Mandatum in hoc casu a Maiestate Vestra Sacratissima humiliter exspecto et nihil omittam, quod facto est opus.
Quae hic nova feruntur, non sunt undiquaque certa, cum hic in fine huius mundi procul a curia regis spargantur. Paulo ante dicebatur, quod fuerit inter caesaris et regis Angliae exercitus et Gallos magnus ms. magnos(!) ⌈magnusmagnus ms. magnos(!) ⌉ conflictus; quis vero vicerit, erat adhuc dubium. Nuper venerunt alia, quod amiralis regis Angliae cum suo exercitu redierit ex Francia et gentes ad hiemandum circa Calisium deposuerit, et quod per centum miliaria Gallica in Gallia ingentia damna igne et ferro fecerit sine ulla Gallorum resistentia. De conflictu nihil, quodque gentes caesaris se etiam pro hac hieme in Flandria locaverint, et quomodo se tam caesariani, quam etiam Angli, pro futuro vere rebus omnibus bellum spectantibus contra Gallos parent, et quod caesar et rex Angliae in propriis personis contra Gallos debeant proficisci. Venerunt huc ante aliquot dies novem naves ex Hispania et Portugalia bene armatae, quae ad Antverpiam tendunt. Dicebatur a mercatoribus, qui in illis erant, quod caesar esset in Valdolit civitate non procul a Burgis, et quod strictam faceret iustitiam de illis, qui in Hispania rebellarunt, misissetque non contemnendum exercitum ex Hispania ad recuperandum civitatem Baionam in Piscania, quam Gallus, dum hinc caesar traiceret, ceperat. Sed postquam exercitus iste propter munitiones a Gallis factas nihil proficeret, in circuitu et finibus Galliae hostiliter saevitum est. Et quod caesar pro vere futuro ex Hispania omnes suos conatus et vires contra Gallos exponet. Ex Italia dux Prosper Columna ab alio latere cum valido exercitu mittetur, ex Germania versus Lothoringiam delectus habebuntur, ut sic ab omni parte Galliam adoriatur. Neque deponere intendit arma donec regem Galliae aut humiliorem aut exulem reddat.
Redierunt huc etiam duae naves armatae, quae oratores serenissimi regis Angliae in Hispaniam vexerant. Milites ex illis dicunt, quod inter eundum sex naves Gallicas obviam habuissent, cum BJ 6557, f. 44v quibus dum per integrum diem et noctem conflictationes fecissent, unam ex illis tormentis sic perforarunt, quod nequaquam subsistere potuit; unde potiores homines captivos abduxerunt et viliores animas cum nave merserunt, reliquas vero in fugam verterunt. Dicitur etiam, quod ante aliquot dies ex portu Coronia, ad quem ego tendo, navis una a Gallis fuerit recepta hominibus cumba ex illa ad litus fugientibus, et quod Gallicanae naves, plures hoc tempore, hinc inde in mari vagantes in dies videantur, consuliturque mihi, quod inter navigandum non in utramque aurem dormiam, ne a Gallis capiar. Qui tales sunt, quod neque amicis in mari parcant, suo stipendio militantes, quaecumque offendunt, si possunt, capiunt, depraedantur, trucidant, et, ne sciatur, naves perfossas in profundum demittunt. Fecerunt his diebus in quibusdam insulis ad regem Angliae spectantibus praeter hominum opinionem illas ingressi ingentia damna. Et hoc oppidum bene dives, opportunissimum ad istam partem habens portum sibi non parum timet. Neque hic in portu sum satis tutus, nam murum non habet, sed castrum est ad mare situm. Et in litore, ubi portui naves applicant, machinas aliquot disposuerunt incolae, quae tamen, si decem armatae naves hostiles se huc inferrent, parum vel nihil earum cursum impedirent. Sum igitur, quandocumque hinc Deo propitio solvero, tum maris, tum hostium formidine in periculo, quod nihilominus, modo optata se aura offerat, ut fidelis servus Sacratissimae Maiestatis Vestrae alacer subibo.
Habuit me hodie in prandio praelatus dives doctor et Oxoniensis ecclesiae vicarius in spiritualibus generalis, qui nuper ex Londino huc venit. Dixit mihi, quod rex Scotiae his diebus cum rege Angliae, qui illius ex sorore nepos est, de pace firma post duorum mensium indutias convenire in Anglia debeat, et quod inter eos etiam contra Gallos liga fiet. Dicitur etiam, quod Rhodos obsideatur adhuc a Turcis et caesarem cum rege Portugaliae Rhodianis commeatum et suppetias cum aliquot bonis navibus misisse; et quod rex Portugaliae Iohannes habens XXII annos apud pontificem laboret, quod suam novercam Leonoram caesaris sororem in coniugem ducere BJ 6557, f. 45r possit. Feruntur plura alia plus quam fabulosa, quibus Sacratissimae Maiestati Vestrae nolui esse morosior.
Deus Optimus Maximus faxit, ut ex aula maiestatis caesareae brevi, quemadmodum cupio et spero, certiora describere possim. Commendo me suppliciter Sacratissimae Maiestati Vestrae ut domino meo clementissimo et rogo longae et durae meae servitutis aliquando per occasionem clementem dignetur habere rationem.
Datum ex ultimo portu Angliae versus occidentem e regione Hispaniae, Plemoria, decima Novembris anno Domini M-o D-o XXII-o.
[1 ] auris over a in another hand superinscribed e to make Euris