De adventu ⌊Ludovici Gritti⌋[1] nihil dum certi habemus[2]:
alii eum in itinere vocatum ferunt, alii veneno sublatum, nonnulli vero illum perhibent a ⌊Turca⌋ revocatum propterea, quod ⌊Imbrami Bassa⌋ sit a Persis profligatus[3].
Milites Hispani ex ⌊Corona⌋ in oppidulum quoddam irruptione facta magna caede Turcas affecerunt ms. afferrunt(!)
⌈affeceruntaffecerunt ms. afferrunt(!)
⌉[4], oppidulum interceptum direptum, victores ⌊Hispani⌋ onusti spoliis in civitatem rediere commeatu nunc denuo affatim instructam. Ex ⌊Hispanis⌋ tamen desiderati sunt milites circiter 20.
Quae Italicus ms. italacus(!)
⌈ItalicusItalicus ms. italacus(!)
⌉ ⌊pontifex⌋ cum ⌊rege Gallorum⌋ plantaverit[5],
cf. Vulg. Mt 7:20 igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos ⌊ex fructibus potissimum cognoscimuscf. Vulg. Mt 7:20 igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos ⌋, idque in brevi. ⌊Dux Mediolanensis⌋ iam suam ⌊sponsam⌋[6] domi habet[7].
⌊Rex Angliae⌋ male affectus in ⌊pontificem⌋ modis omnibus conatur principes Lutheranos in suam confederationem pertrahere[8].
⌊Landtgravius Hessiae⌋[9] non procul ab ⌊Argentina⌋ recensuisse dicitur exercitum ex octo millibus peditum ms. praeditum(!)
⌈peditumpeditum ms. praeditum(!)
⌉ conflatum et dum hoc unum mollitur, ut ⌊ducem Virtemburgensem⌋[10] in ducatum suum restituat[11], etiam atque etiam videat, ne suo ipsius ducatu semetipsum exuat. Nam dubia est ⌊Martis⌋ alea[12] et certum est illum frustrari sua spe, quam in praesidiis aliquorum principum, utpote ⌊Saxoniae⌋ et Bavariae[13], collocavit.