Letter #6283
Sigmund von HERBERSTEIN to [Ioannes DANTISCUS?]Vienna, 1534-04-25
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ex litteris domini Sigismundi de Herberstain de data Viennae a die 25 Aprilis 1534
De adventu Ludovici Gritti nihil dum certi habemus: alii eum in itinere vocatum ferunt, alii veneno sublatum, nonnulli vero illum perhibent a Turca revocatum propterea, quod Imbrami Bassa sit a Persis profligatus.
Milites Hispani ex Corona in oppidulum quoddam irruptione facta magna caede Turcas affecerunt, oppidulum interceptum direptum, victores Hispani onusti spoliis in civitatem rediere commeatu nunc denuo affatim instructam. Ex Hispanis tamen desiderati sunt milites circiter 20.
Quae Italicus pontifex cum rege Gallorum plantaverit, ex fructibus potissimum cognoscimus, idque in brevi. Dux Mediolanensis iam suam sponsam domi habet.
Rex Angliae male affectus in pontificem modis omnibus conatur principes Lutheranos in suam confederationem pertrahere.
Landtgravius Hessiae non procul ab Argentina recensuisse dicitur exercitum ex octo millibus peditum conflatum et dum hoc unum mollitur, ut ducem Virtemburgensem in ducatum suum restituat, etiam atque etiam videat, ne suo ipsius ducatu semetipsum exuat. Nam dubia est Martis alea et certum est illum frustrari sua spe, quam in praesidiis aliquorum principum, utpote Saxoniae et Bavariae, collocavit.