Letter #6295
[Ioannes DANTISCUS] to [Stephanus TOBIE?]Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-03-30
English register: Ioannes Dantiscus, through Severinus, servant of the Bishop of Kulm [Tiedemann Giese], sends the friars 5 thalers (Ioachimici Vallenses) as late alms for Lent. If they do not buy fish with the money, they may also buy beef. He asks the addressee and his fellow friars to pray for him and his near and dear; he sends special greetings to Friar Petrus.
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Religiose etc.
Si sera congratulatio non solet reprehendi, item et sera donatio. Destinaveram aliquoties apud me pro hac Quadragesima mittere vobis eleemosynam, quod in tot occupationibus excidit, et nisi a sorore fuissem commonefactus, neque adhuc forsan in memoriam rediisset. Mitto itaque cum hoc Severino, reverendissimi domini Culmensis puero, quinque Vallenses Ioachimicos. Qui si non veniunt impendendi pro piscibus, nihil obstabit, quominus vel caro bubula pro illis emi possit.
Tu vero pro tuo in me amore cum aliis fratribus atque fratre Petro, quem meo nomine salutabis, Deum orationibus vestris placatiorem mihi et peccatis meis reddetis atque etiam pro animabus, quibus plurimum debeo, orabitis.
Bene vale.
Ex Heilsberg, XXX Martii 1542.