Letter #630
Krzysztof SZYDŁOWIECKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1531-05-20
received Ghent (Gandavum), [1531]-06-29 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi et apud caesaream maiestatem legato, domino et amico carissimo
Reverendissime domine, domine et a[mice carissime]...
...sus. Cum is dominus Stanislaus Czi[pser] ... [pro]fecturus ad aulam caesaream, permi... [ad] Vestram Reverendissimam Dominationem vadat, certiorem facio eandem Reverendissimam Dominationem Vestram sacram maiestatem regiam cum suis omnibus ac me ipsum etiam bellissime valere. Cupio scire, num et ipsa Reverendissima Dominatio Vestra sana sit.
De revocatione Reverendissimae Dominationis Vestrae, egi cum utraque maiestate diligentissime. Sed maiestates suae cupiunt adhuc parumper illic esse Reverendissimam Dominationem Vestram. Sunt tamen in hoc, ut cito redeat, quod ego certe libentissime viderem. Et licet sit Reverendissima Dominatio Vestra illic summo in honore, et plurimum praesentia sua prodest nobis et reipublicae, tamen scio, quam sit molesta illa mora Reverendissimae Dominationi Vestrae. Quam rogo, sustineat adhuc modicum. Fieri non potest, ut hoc saxum diu volvat.
De novis rebus nihil habeo, quod scribam, nisi quod habemus hic nuntium caesaris Thurcarum, qui non nisi litteras attulit, quarum exemplum mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae. Cum legatione sua exspectabit hic dominum Hieronimum Laski, quem etiam speramus brevi rediturum.
Sacra maiestas regia domini nostri non intermittit laborare pro pace, sed certe caesarea maiestas cum fratre in hoc videntur maxime studere, ut nos irritent.
Nuper contra illustrissimum dominum ducem Prussiae decrevit caesarea maiestas monitorium poenale cum praefixione termini occasione ducatus Prus[si]ae
... caesar, ut Gdanenses pa... [aliq]uot centum peditum per sex menses contra .... Notum est orbi, quam multo conatu et sanguine Poloni terras Prussiae recuperabant. Certe nunc nec animus, nec vires desunt.
Commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae, quam optime et felicissime valere desidero.
Datum Cracoviae, die XX Maii anno Domini MDXXXI-o.
Christophorus de Schidloviecz castellanus et capitaneus Cracoviensis ac regni Poloniae cancellarius etc., Vestrae Reverendissimae Dominationis totus et quicquid est, manu sua.
Postscript No. 1:
Commendo Reverendissimae Dominationi Vestrae personam et negotium huius servitoris mei Stanislai Cipser, consulis Cracoviensis, et rogo, iuvet illum in actionibus suis quantum potest, in quo faciet mihi rem gratissimam.
Postscript No. 2:
BCz 403, p. [1] missed in numbering after p. 644
Reverendissime mi Domine.
Si est in aula caesarea dominus Cornelius, commendet me dominationi suae Vestra Reverendissima Dominatio. Scripsissem libenter dominationi suae, sed ignoro, si dominatio sua sit in curia, nec ne.
Opto Reverendissimam Dominationem Vestram felicissime valere.