» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #6345

Bona Sforza & Lodovico ALIFIO to Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1527-08-28
            received Burgos, [1527]-11-03

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, in secretary's hand, BCz, 3465, p. 77-78, 120
2copy in Latin, 18th-century, BCz, 40 (TN), No. 96, p. 409-411
3copy in Latin, 18th-century, BCz, 262, p. 399-400

Prints:
1AT 9 (2nd ed.) No. 266, p. 277-278 (in extenso)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Magnifico et spectabili viro Ioanni Dantisco, apud sacram caesaream et catholicam maiestatem regio ac nostro nuntio et oratori, sincere nobis dilecto

Post datas redditae sunt nobis litterae Tuae Strenuitatis sub dato 17 Iunii ex Valle Oleti, in quibus scribit se nihil adhuc profecisse circa solutionem adohae, et circa hoc se exspectare scribit resolutionem a magnifico Scipione de Summa, an soluta fuerit necne. Tuam Strenuitatem non lateat adoham nostro nomine solutam pro anno praesenti, nec dolemus hac vice solutam, sed veremur, ne in posterum ad illud idem astringamur et semper caesariani exsecutionem afferant urgentis necessitatis. Quam ob rem hortamur Strenuitatem Tuam nitatur totis viribus a sacra caesarea maiestate obtinere exemptionis litteras, ne deinceps molestemur et minus debiti ad solutionem adohae compellamur. Invocet auxilium serenissimae imperatricis, cui nostro nomine de felici et masculino puerperio congratuletur et suae serenitati sobellos praesentet: forsan munera poterunt, quae verba non potuerunt. Nos certam habemus spem atque fiduciam Tuam Strenuitatem nihil omissuram, quo nostri voti compotes efficiamur. Accepimus copiam brevis apostolici et historiam baptismi Don Philippi Hispaniarum principis, fuit nobis utrumque pergratum, et sicuti caesaris fortuna summopere laudanda est, sic infelicis Italiae calamitas, ne dicams totius rei publicae Christianae pernicies maximopere deploranda est, sed silendum est et cetera tacitis permittenda fatis. Recuperata arce Barensi, quam brevi recuperatum iri speramus, e vestigio Strenuitatem Tuam ad nos revocare non gravabimur cum litteris et necessariis et opportunis, ut per Gallias iter ubique tutum sibi praebeatur. Interim sit boni animi et solidae spei, nam uberiori gratia sua servitia a nobis rependentur, ut rerum experientia clarius edocebit.

Datae Cracoviae, die 28 Augusti.

Ad mandatum sacrae maiestatis reginalis proprium.

Postscript:

Magnifice domine collega. Commendationem. Parcat mihi rogo Dominatio Vestra, si nihil ex me scribo, nam per multos dies febricitatus in lecto decubui, ut vix haec quattuor verba in unum collegerim et exaraverim. Commendo me Dominationi Vestrae, quam bene et feliciter valere desidero.

Ludovicus Aliphius manu propria.