Magnifico et spectabili viro ⌊Ioanni Dantisco⌋, apud sacram ⌊caesaream et catholicam maiestatem⌋ regio ac nostro nuntio et oratori, sincere nobis dilecto
Post datas redditae sunt nobis ⌊⌋ Tuae Strenuitatis
sub
dato
1527-06-17⌊17 Iunii1527-06-17⌋ ex ⌊Valle Oleti⌋, in quibus scribit se nihil adhuc profecisse circa solutionem adohae, et circa hoc se exspectare scribit resolutionem a magnifico ⌊Scipione de Summa⌋, an soluta fuerit necne. Tuam Strenuitatem
non lateat adoham nostro nomine solutam pro anno praesenti, nec dolemus hac vice solutam, sed veremur, ne in posterum ad illud idem astringamur et semper caesariani exsecutionem afferant urgentis necessitatis. Quam ob rem hortamur Strenuitatem Tuam nitatur totis viribus a
sacra
⌊caesarea maiestate⌋ obtinere exemptionis litteras, ne deinceps molestemur et minus debiti ad solutionem adohae compellamur. Invocet auxilium serenissimae imperatricis, cui nostro nomine de felici et masculino puerperio congratuletur et suae serenitati sobellos praesentet: forsan munera poterunt, quae verba non potuerunt. Nos certam habemus spem atque fiduciam Tuam Strenuitatem nihil omissuram, quo nostri voti compotes efficiamur. Accepimus copiam brevis apostolici et historiam baptismi Don Philippi Hispaniarum principis, fuit nobis utrumque pergratum, et sicuti caesaris fortuna summopere laudanda est, sic infelicis Italiae calamitas, ne dicams totius rei publicae Christianae pernicies maximopere deploranda est, sed silendum est et cetera tacitis permittenda fatis. Recuperata ⌊arce Barensi⌋, quam brevi recuperatum iri speramus, e vestigio Strenuitatem Tuam ad nos revocare non gravabimur cum litteris et necessariis et opportunis, ut per ⌊Gallias⌋ iter ubique tutum sibi praebeatur. Interim sit boni animi et solidae spei, nam uberiori gratia sua servitia a nobis rependentur, ut rerum experientia clarius edocebit.
Datae
⌊Cracoviae⌋, die 28 Augusti.
Ad mandatum sacrae ⌊maiestatis reginalis⌋ proprium.
Postscript:
Magnifice domine collega[1]. Commendationem. Parcat mihi rogo Dominatio Vestra, si nihil ex me scribo, nam per multos dies febricitatus in lecto decubui, ut vix haec quattuor verba in unum collegerim et exaraverim. Commendo me Dominationi Vestrae, quam bene et feliciter valere desidero.
⌊Ludovicus Aliphius⌋ manu propria.
[1 ] Postscript in the hand of Ludovico Aliphio